라틴어 문장 검색

tunc observantes aliena tecta et adicientes suis cogitationibus res novas, efficiebant in dies meliora genera casarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장6)
ita hiemes calidissimas, aestates frigidissimas efficiunt tectorum rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장17)
nonnulli ex ulva palustri componunt tuguria tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장18)
non minus etiam Massiliae animadvertere possumus sine tegulis subacta cum paleis terra tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장20)
Athenis Areopagi antiquitatis exemplar ad hoc tempus luto tectum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장21)
item in Capitolio commonefacere potest et significare mores vetustatis Romuli casa et in arce sacrorum stramentis tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장22)
et si sunt in locis tectis, sustineant laborem, si autem in apertis et patentibus, gelicidiis et pruina congesta friantur et dissolvuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장9)
Cum ergo tam magna potentia reges non contempserint latericiorum parietum structuras, quibus ex vectigalibus et praeda saepius licitum fuerat non modo caementicio aut quadrato saxo sed etiam marmoreo habere, non puto oportere inprobare quae sunt e latericia structura facta aedificia, dummodo recte sint tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장70)
cum enim in tecto tegulae fuerint fractae aut a ventis deiectae, qua possint ex imbribus aquae perpluere, non patietur lorica testacea laedi laterem, sed proiectura coronarum reiciet extra perpendiculum stillas et ea ratione servaverit integras parietum latericiorum structuras.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장83)
De ipsa autem testa, si sit optima seu vitiosa ad structuram, statim nemo potest iudicare, quod in tempestatibus et aestate in tecto cum est conlocata, tunc, si est firma, probatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장84)
ergo quae non in tectis poterit pati laborem, ea non potest in structura oneri ferendo esse firma.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장86)
quare maxime ex veteribus tegulis tecta structi parietes firmitatem poterunt habere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장87)
medium autem sub divo est sine tecto.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장18)
sub tectis, si maiora spatia sunt, et transtra et capreoli, si commoda, columen, et cantherii prominentes ad extremam suggrundationem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장6)
supraque eum fastigium, columen, cantherii, templa ita sunt conlocanda, ut stillicidium tecti absoluti tertiario respondeat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION