라틴어 문장 검색

Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram uno eodemque tulit partu paribusque revinxit serpentum spiris ventosasque addidit alas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:2)
At procul ut Dirae stridorem adgnovit et alas, infelix crinis scindit Iuturna solutos, unguibus ora soror foedans et pectora pugnis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 32:1)
sic Turno, quacumque viam virtute petivit, successum dea dira negat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 33:16)
Volat atri turbinis instar exitium dirum hasta ferens orasque recludit loricae et clipei extremos septemplicis orbes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:3)
Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras atque superba pati fastidia, nonne Menalcan, quam vis ille niger, quamvis tu candidus esses ?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.10)
Nunc ego - namque super tibi erunt, qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella - agrestem tenui meditabor arundine Musam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.4)
nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat, hos illi - quod nec vertat bene - mittimus haedos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS6)
Tristis at ille:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.30)
aut ibi flava seres mutato sidere farra, unde prius laetum siliqua quassante legumen aut tenuis fetus viciae tristisque lupini sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:2)
Nec tempore eodem tristibus aut extis fibrae adparere minaces aut puteis manare cruor cessavit et altae per noctem resonare lupis ululantibus urbes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:8)
Non alias caelo ceciderunt plura sereno fulgura nec diri totiens arsere cometae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:9)
Media fert tristis sucos tardumque saporem felicis mali, quo non praesentius ullum, pocula si quando saevae infecere novercae, miscueruntque herbas et non innoxia verba, auxilium venit ac membris agit atra venena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:12)
at sapor indicium faciet manifestus et ora tristia temptantum sensu torquebit amaro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:10)
subeunt morbi tristisque senectus et labor, et durae rapit inclementia mortis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 2:11)
aut tonsum tristi contingunt corpus amurca et spumas miscent argenti et sulfura viva Idaeasque pices et pinguis unguine ceras scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION