라틴어 문장 검색

Arietat in portas, — Parietibus textum caecis iter, et similia,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 2:2)
Iam, quot apud Sacri cecidere cadavera portum, Aut Collina tulit stratas quot porta catervas, Tunc cum paene caput mundi rerumque potestas Mutavit translata locum, Romanaque Samnis Ultra Caudinas speravit vulnera Furcas!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:49)
Non tam portas intrare patentes, Quam fregisse, iuvat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:2)
Saxorumque orbes, et quae super eminus hostem Tela petant, altis murorum turribus aptant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:6)
Et iam moturas ingentia pondera turres Erigit, et mediis subrepsit vinea muris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:38)
Ecce, nefas belli, reseratis agmina portis Captivum traxere ducem, civisque superbi Constitit ante pedes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:39)
tunc aggere multo Surgit opus, longaeque tremunt super aequor turres.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:28)
Ergo hostes portis, quas omnes solverat urbis Cum fato conversa fides, murisque recepti, Praecipiti cursu flexi per cornua portus Ora petunt, pelagusque dolent contingere classes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:41)
Si claudere muros Obsidione paras, et vi perfringere portas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:20)
Tunc omnia late Procumbunt nemora, et spoliantur robore silvae, Ut, cum terra levis mediam virgultaque molem Suspendant, structa laterum compage ligatam Arctet humum, pressus ne cedat turribus agger.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:53)
Stellatis axibus agger Erigitur, geminasque aequantes moenia turres Accipit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:30)
Cunctas super ardua turris Eminet, et tremulis tabulata minantia pinnis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:14)
Hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus, Quemque vocat collem Taulantius incola Petram, Insedit castris, Ephyraeaque moenia servat, Defendens tutam vel solis turribus urbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:5)
latis exire ruinis Quaerit, et impulso turres confringere vallo, Perque omnes gladios, et qua via caede paranda est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:2)
Tum quassae nutant turres, lapsumque minantur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION