라틴어 문장 검색

id enim licere dicimus, quod cuique conceditur). utrum tandem beatior C. Marius tum, cum Cimbricae victoriae gloriam cum collega Catulo communicavit, paene altero Laelio - nam hunc illi duco simillimum - , an cum civili bello victor iratus necessariis Catuli deprecantibus non semel respondit, sed saepe:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 55:11)
cum victōriam reportāverimus, lībertāte populō Rōmānō restitūtā, bella cīvīlia cōnfecta erunt.’
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī19)
Nolo quod cupio, statim tenere, nec victoria mi placet parata . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 15:10)
Quare, quia poena tropaeis imminet et sordes meruit victoria nostra, iudice Fortuna cadat alea.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:28)
Prospere cessit, atque adeo illa actio mihi aures hominum, illa ianuam famae patefecit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 4:2)
Nam Spurinna Bructerum regem vi et armis induxit in regnum, ostentatoque bello ferocissimam gentem, quod est pulcherrimum victoriae genus, terrore perdomuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 2:1)
Est omnino iniquum, sed usu receptum, quod honesta consilia vel turpia, prout male aut prospere cedunt, ita vel probantur vel reprehenduntur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 7:2)
Precor ergo ut tibi et per te generi humano prospera omnia, id est digna saeculo tuo contingant.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1 2:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Victoriae tuae, optime imperator, maximae, pulcherrimae, antiquissimae et tuo nomine et rei publicae gratulor, deosque immortales precor, ut omnes cogitationes tuas tam laetus sequatur eventus, cum virtutibus tantis gloria imperii et novetur et augeatur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 141)
Haec est praecipuo victoria digna triumpho, In qua, quaecumque est, sanguine praeda caret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 124)
Prima loco fertur passis Victoria pinnis - Huc ades et meus hic fac, dea, vincat amor!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 235)
mox cecinit laudes prosperiore lyra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 11:1)
nam deus optanti prospera signa dedit, te quoque victorem Tarpeias scandere in arces laeta coronatis Roma videbit equis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 123)
mitius ille perit, subita qui mergitur unda, quam sua qui tumidis brachia lassat aquis, cur ego concepi Scythicis me posse carere finibus et terra prosperiore frui?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 718)
hos ubi facundo tua vox hilaraverit ore, utque solet, tulerit prospera verba dies, egeris et meritas superis cum Caesare grates (qui causam, facias cur ita saepe, dabit), inde domum repetes toto comitante senatu, officium populi vix capiente domo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 414)

SEARCH

MENU NAVIGATION