라틴어 문장 검색

Nec ego abnuo irrationabilium quidem, mundorum tamen motuum aliqua esse semina et quasi principia in anima nostra, et eorum qui mundi non sint.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:2)
Cum enim adverterit veram animae refusam esse virtutem, tantum ei honoris adtribuit, ut non solum veniam superiorum indulgeat peccatorum, verum etiam gratiam et justificationem impertiat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:19)
Quod autem ad altiorem pertinet sensum diluvii species typus est purgationis animae nostrae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:11)
denique per mortem omnis carnis, animae passionibus corruptae interitum adumbrari:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 1:3)
Causa ergo corruptelae commotio istius mundi est, per quam anima uniuscujusque degenerat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:6)
ita anima nisi diversarum humescat rore virtutum, poculo quodam irrigata sapientiae, et fonte justitiae, atque irriguo castitatis, tamquam arefacta radice vitali, cupiditatum deflagrat incendio, vel profluvio carnis illisa procumbit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:13)
Nulla enim mens est, nulla anima, quae non recipiat etiam malarum motus agrestes cogitationum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:10)
Itaque insipientis anima ferinos acuit motus, atque adolet venena serpentum:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:11)
Clausos aquarum fontes et cataractas indicare causas erroris ad animae sanitatem esse recidendas:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 1:1)
demum emissionem corvi, culpae depulsionem ex anima ad quam exstinctis passionibus non revertitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 1:5)
Subtilior autem interpretatio exprimit, eo quod diluvium animae vitio mentis et luxuriae corporalis influxerat, ut malitia passioni, passio malitiae misceretur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:9)
ingrediente medico Dei Verbo ad visitationem animae quae diutina aegritudine laborabat disceptationum improbitate, et passionum acerbitate, prius debuerunt causae aegritudinis amputari.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:10)
Haec igitur est animae sanitas, haec salubritas mentis, ut affluentia cesset erroris, sistatur culpa, ne serpat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:17)
Cessante incentivo culpae atque delicti salus tuta est, atque innoffensus vigor animae se refundit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:18)
quia turbidis passionibus ac procellosis consummatur anima, deficientibus autem et velut arescentibus virtutem resumat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 6:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION