라틴어 문장 검색

et tamen eos, tot iudiciis confossos praedamnatosque venire ad populi iudicium et existimare defunctos se esse satisque poenarum dedisse quod duobus mensibus citius privati facti sint, neque intellegere nocendi sibi diutius tum potestatem ereptam esse, non poenam inrogatam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 132:1)
quid horum opus fuit suscipi, si una cum Gallis urbem Romanam relicturi fuimus, si non voluntate mansimus in Capitolio per tot menses obsidionis, sed ab hostibus metu retenti sumus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 557:1)
coactis deinde propter fame Romanis eo descendere ut M. pondo auri darent et hoc pretio fine obsidionis emerent, Furius Camillus dictator absens creatus inter ipsum conloquium quo de pacis condicionibus agebatur cum exercitu venit et Gallos post sextum mensem urbe expulit ceciditque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha14)
tarda enim nomina et impeditiora inertia debitorum quam facultatibus aut aerarium mensis cum aere in foro positis dissolvit, ut populo prius caveretur, aut aestimatio aequis rerum pretiis liberavit, ut non modo sine iniuria sed etiam sine querimoniis partis utriusque exhausta vis ingens aeris alieni sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 216:1)
nihil memorabile adversus Antiates ab dictatore gestum est, cum aliquot menses stativa in agro Antiati habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 169:1)
Claudius censor circumactis decem et octo mensibus quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, cum C. Plautius collega eius magistratu se abdicasset, nulla vi compelli ut abdicaret potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 465:2)
satis est aut diem aut mensem censurae adicere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 487:1)
triennium, inquit, et sex menses ultra quam licet Aemilia lege censuram geram et solus geram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 487:2)
comitiis perfectis veteres consules iussi bellum in Samnio gerere prorogato in sex menses imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 204:1)
priore consulatu, primis utique mensibus, hiscere eum nequisse, nunc iam populares orationes serere, quam mallem inquit Volumnius, a me strenue facere quam ego abs te scite loqui didicissem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 247:1)
octavo mense quam coeptum oppugnari captum Saguntum quidam scripsere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 144:1)
deinde mense quam ab Carthagine profectus sit in Italiam pervenisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 144:3)
Saguntum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 304:2)
hoc maxime modo in Italiam perventum est, quinto mense a Carthagine nova, ut quidam auctores sunt, quinto decimo die Alpibus superatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 386:1)
A quo Saguntini, sociorum populi Romani, civitas obsessa, octavo mense capta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXI Periocha2)

SEARCH

MENU NAVIGATION