라틴어 문장 검색

Num feror incestus sedes adiisse deorum Sertaque de sanctis deripuisse focis?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 241)
Saepe aliam tenui, sed iam cum gaudia adirem, Admonuit dominae deseruitque Venus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 520)
Pauper erit praesto semper, te pauper adibit Primus et in tenero fixus erit latere, Pauper in angusto fidus comes agmine turbae Subicietque manus efficietque viam, Pauper ad occultos furtim deducet amicos Vinclaque de niveo detrahet ipse pede.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 533)
Exibit quam saepe, time, seu visere dicet Sacra Bonae maribus non adeunda Deae.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 613)
Si tamen admittas, sit precor illa levis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 634)
Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda, unda sub aestiuum non adeunda Canem, nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis, cum se purpureo uere remittit humus.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 51)
uexit et Aeolios placidum per Nerea uentos, incultos adiit Laestrygonas Antiphatenque, nobilis Artacie gelida quos inrigat unda;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae19)
forte quadam divinitus super ripas Tiberis lenibus stagnis nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis et posse quamvis languida mergi aqua infantes spem ferentibus dabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 51:1)
auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit ut nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 388:1)
nam cum omnium sacellorum exaugurationes admitterent aves, in Termini fano non addixere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 559:2)
dein metuens ne, si consulum iniussu et ignaris omnibus iret, forte deprehensus a custodibus Romanis retraheretur ut transfuga, fortuna tum urbis crimen adfirmante, senatum adit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 125:1)
ibi cum stipendium militibus forte daretur, et scriba cum rege sedens pari fere ornatu multa ageret eumque milites volgo adirent, timens sciscitari uter Porsinna esset, ne ignorando regem semet ipse aperiret quis esset, quo temere traxit fortuna facinus, scribam pro rege obtruncat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 128:1)
in Postumium prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam aetate et viribus erat gravior, equum infestus admisit, ictusque ab latere concursu suorum receptus in tutum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 204:1)
decedentem Romam Ecetranorum Volscorum legati, rebus suis timentes post Pometiam captam, adeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 270:2)
nocte una audito perfectoque bello Sabino postero die in magna iam spe undique partae pacis legati Aurunci senatum adeunt, ni decedatur Volsco agro bellum indicentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 275:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION