라틴어 문장 검색

Accessisse huic tristitiae proximum naufragium, quo amplius vicies sestertium amiserit;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:12)
Quare tam perdita Roma ipsa sui merces erat et sine vindice praeda.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:25)
Perfusus ego rubore manifesto etiam si quid habueram virium, perdidi, totoque corpore velut luxato quaeso inquam regina, noli suggillare miserias.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 128:6)
mox ubi fugerunt elusam gaudia mentem veraque forma redit, animus, quod perdidit, optat atque in praeterita se totus imagine versat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 128:17)
Ne a puero quidem te vindicasti, sed mollis, debilis, lassus tanquam caballus in clivo, et operam et sudorem perdidisti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:2)
Itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem perderem, dum frater sororis suae automata per clostellum miratur, accessi temptaturus, an pateretur iniuriam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:13)
Grandine qui segetes et totum perdidit annum, in simili deflet tristia fata sinu.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 19:2)
Amittit merito proprium qui alienum adpetit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis per fluvium carnem ferens.1)
Quicumque turpi fraude semel innotuit, Etiam si verum dicit, amittit fidem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et vulpes iudice simio.1)
Tu non videris perdidisse quod petis;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et vulpes iudice simio.7)
Quicumque amisit dignitatem pristinam, Ignavis etiam iocus est in casu gravi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Leo senex, aper, taurus, et asinus.1)
Consilia qui dant prava cautis hominibus, Et perdunt operam et deridentur turpiter.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canes et corcodili.1)
Nam nil amisi nec sum laesus vulnere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Muli duo et vectores.7)
Is forte ludis (non satis memini quibus) Dum pegma rapitur, concidit casu gravi Nec opinans, et sinistram fregit tibiam, Duas cum dextras maluisset perdere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.3)
Furens profecto, nam quae dixit perdidit.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor.18)

SEARCH

MENU NAVIGATION