라틴어 문장 검색

neque enim pro hoste neque pro socio in praesentia habitum libera custodia haud procul a castris placere in aliqua fida civitate eum servari per belli tempus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 576:1)
ceterum, ut irae magis quam avaritiae datum crederent homines, crudelitatem quoque aviditati addidit, coniugemque eius ac liberos in castra accitos, quaestione prius habita primum de fuga Altini, dein quantum auri argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibus vivos combussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 581:1)
Fabius ab Suessula profectus Arpos primum institit oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 584:1)
comparatis omnibus quae ad urbes oppugnandas usui sunt centurionum robora ex toto exercitu delegit tribunosque viros fortes eis praefecit, et milites sescentos, quantum satis visum est, attribuit eosque, ubi quartae vigiliae signum cecinisset, ad eum locum scalas iussit ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 585:1)
Fulvius castris praeerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 603:5)
id modo eius anni in Hispania ad memoriam insigne est, quod mercennarium militem in castris neminem ante quam tum Celtiberos Romani habuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 630:1)
quippe illis arma tantum atque ordo militandi locusque in quo tenderent in castris est mutatus, quae tamen semel navata rei publicae opera et uno felici proelio recuperarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 83:2)
vis tu mari, vis terra, vis acie, vis urbibus oppugnandis experiri virtutem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 90:3)
postero die ad oppugnandam arcem ducit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 149:1)
cum iam machinationum omni genere et operibus oppugnaretur, missum a Metaponto praesidium Romanis fecit animum ut nocte ex inproviso opera hostium invaderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 158:1)
alia disiecerunt, alia igni corruperunt, isque finis Hannibali fuit ea parte arcem oppugnandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 158:2)
Hanno ex Bruttiis profectus cum exercitu, vitabundus castra hostium consulesque, qui in Samnio erant, cum Benevento iam adpropinquaret, tria milia passuum ab ipsa urbe loco edito castra posuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 189:1)
Capuam inde nuntium misit qua die in castris ad accipiendum frumentum praesto essent omni undique genere vehiculorum iumentorumque ex agris contracto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 191:1)
castra Punica oppugnanda esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 196:2)
quarta vigilia profecti sarcinis omnibus impedimentisque Beneventi relictis, paulo ante lucem cum ad castra pervenissent, tantum pavoris iniecerunt ut, si in castra posita essent, haud dubie primo impetu capi potuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 197:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION