라틴어 문장 검색

Desiderat quoque propriam animaduorsionem in febribus pestilentiae casus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:1)
In hoc casu medici cura esse debet, ut morbum mutet:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 1:2)
Multa in praecipiti periculo recte fiunt alias omittenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 7:4)
Id interdum fit, et quidem adeo, ut illo confitente nimia frictio etiam lethargi periculum adferat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 15:1)
Cetera eadem in utroque casu facienda sunt, siquidem uitare praecipue conuenit frigus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 3:2)
In hoc casu non uomere, non urinam medicamentis mouere, non sine exercitatione sudorem, ut quidam praecipiunt, expedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 6:2)
si hunc euaserunt, sine periculo sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 2:1)
Id cum idoneos auctores ex populo habeat, neque habere quicquam periculi possit, quamuis in monumentis medicorum non legerim, tamen inserendum huic operi meo credidi.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 5:3)
sed id modo minus, modo plus periculi habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 1:2)
neque uomitum huius adferre periculum, etiam cum repetit, si ante confirmare et implere corpus licuit et ex toto nullum nocere, qui in corpore robusto neque nimius est neque tussim aut calorem mouet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 4:3)
In hoc casu per hiemem locis maritumis, per aestatem * mediterraneis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 8:7)
at siue leuior siue uetustior casus est, uel superuacuum uel serum id auxili est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 2:3)
hunc casum eius subsequitur tussis bilem uel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris grauitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua uigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 1:5)
Id genus morbi plus periculi quam doloris habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 1:6)
Adicit periculo uomitus biliosus, mali odoris, aut uarius aut niger.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION