라틴어 문장 검색

consules ad deprehendendos legatos coniuratosque profecti domo sine tumultu rem omnem oppressere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 40:1)
proditoribus extemplo in vincla coniectis, de legatis paululum addubitatum est, et quamquam visi sunt commisisse ut hostium loco essent, ius tamen gentium valuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 40:3)
Mucium dimissum, cui postea Scaevolae a clade dextrae manus cognomen inditum, legati a Porsinna Romam secuti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 139:1)
eo anno postremum legati a Porsinna de reducendo in regnum Tarquinio venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 161:3)
quibus cum responsum esset missurum ad regem senatum legatos, missi confestim honoratissimus quisque e patribus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 161:4)
non quin breviter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 162:1)
itaque legatos de pace mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 196:1)
hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans tanto vi maiore quam paulo ante magister equitum cum hostium duce proelium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium et ipse inter spoliandum corpus hostis veruto percussus, cum victor in castra esset relatus, inter primam curationem exspiraverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 217:1)
legatos quoque ad sollicitandum Latium passim dimittunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 235:1)
sed recens ad Regillum lacum accepta cladis Latinos ira odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis abstinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 235:2)
cum legatis donoque qui captivorum remissi ad suos fuerant, magna circumfusa , venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 237:4)
decedentem Romam Ecetranorum Volscorum legati, rebus suis timentes post Pometiam captam, adeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 270:2)
nocte una audito perfectoque bello Sabino postero die in magna iam spe undique partae pacis legati Aurunci senatum adeunt, ni decedatur Volsco agro bellum indicentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 275:1)
cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 276:1)
huic interpreti arbitroque concordiae civium, legato patrum ad plebem, reductori plebis Romanae in urbem, sumptus funeri defuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 366:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION