라틴어 문장 검색

gemino mox inde e germine duxit agmina commissosque labor sic gessit honores, ut semper merito princeps cum magna dedisset, deberet maiora tamen.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae97)
Accipe parva tuae, princeps venerande, sororis munera, quae manibus texuit ipsa suis, dumque auro phalerae, gemmis dum frena renident, hac uterum zona cinge frementis equi, sive illum Armeniis aluerunt gramina campis turbidus Argaea seu nive lavit Halys, sanguineo virides morsu vexare smaragdos et Tyrio dignum terga rubere toro.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De zona equi regii missa Honorio Augusto a Serena.1)
Princeps non aquilis terras cognoscere curat;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 1:10)
"Quis vero insignem toto sub principe curam respuat?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:80)
Nec dilata tuis Augusto iudice merces officiis, illumque habitum, quo iungitur aulae curia, qui socio proceres cum principe nectit, quem quater ipse gerit, perfecto detulit anno deposuitque suas te succedente curules.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:136)
terrae dominos pelagique futuros inmenso decuit rerum de principe nasci.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:10)
mutatur principe Caesar;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:94)
mobile mutatur semper cum principe vulgus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:167)
hunc ego, si vestrae res est accommoda turbae, regalem ad summi producam principis aulam.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:52)
profert arcana, clientes fallit et ambitos a principe vendit honores.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:78)
nam tua cum Geticas stravisset dextra catervas, ulta ducis socii letum, parsque una maneret debilior facilisque capi, tunc impius ille proditor imperii coniuratusque Getarum distulit instantes eluso principe pugnas Hunorum laturus opem, quos adfore bello norat et invisis mox se coniungere castris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:165)
non arma mihi, non principis ullus auxiliatur amor.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:8)
Haec ubi, dictatur facinus missusque repente qui ferat extortas invito principe voces.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:92)
ipse salutatum reduces post proelia turmas iam regale tumens et principe celsior ibat collaque femineo solvebat mollia gestu imperii certus, tegeret ceu purpura dudum corpus et ardentes ambirent tempora gemmae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:202)
en princeps, en orbis apex aequatus Olympo!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION