라틴어 문장 검색

quod propositum tenentes nec in rixam ibimus nec causae debita tempora conviciando conteremus gaudebimusque, si hoc adversarius facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 234:2)
duas interim res proponere quarum utramlibet male sit electurus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 239:2)
nonnunquam, si rem evolvere propositam facile non sit, inferenda est alia quaestio, atque in eam iudex, si fieri potest, avocandus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 241:1)
sic oratio carens hac virtute tumultuetur necesse est et sine rectore fluitet nec cohaereat sibi, multa repetat, multa transeat, velut nocte in ignotis locis errans, nec initio nec fine proposito casum potius quam consilium sequatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 4:2)
nam schola certa sunt et pauca et ante declamationem exponuntur, quae themata Graeci vocant, Cicero proposita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 10:2)
solebam id, quod fieri et argumentis dixi, tota facere materia, ut propositis extra quae nihil esset omnibus, deinde ceteris remotis, solum id superesset quod credi volebam, ut praevaricationum criminibus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 37:3)
illi vero, quibus propositum quidem melius, sed cura est, haec velut innatantia videbunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 50:2)
nam cum inter id quod ab adversario et id quod a nobis propositum est quaeritur, videtur utique alterum verum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 83:3)
ita everso quo defendimur, reliquum est quo premimur, ut cum quaerimus de ambiguis signis cruditatis et veneni, nihil tertium est ideoque utraque pars, quod proposuit, tuetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 83:4)
at, si proponitur, cur factum sit, aut falsam causam aut levem aut ignotam reo dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 106:4)
finitio igitur est rei propositae propria et dilucida et breviter comprehensa verbis enuntiatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 130:3)
optimaque est media illa via, qua utitur Cicero pro Caecina, ut res proponatur, verba non periclitentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 145:2)
de quo nihil praecipi nisi proposita materia potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 237:4)
sunt alia quae, nisi proposita de qua dicendum est materia, viam docendi non praebeant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 269:1)
In omni porro causa iudiciali quinque esse partes, quarum exordio conciliari audientem, narratione doceri, probatione proposita confirmari, refutatione contra dicta dissolvi, peroratione aut memoriam refici aut animos moveri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION