라틴어 문장 검색

neque enim flumine conturbor inanium verborum nec subtilitate sententiarum si orationis est siccitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 1:3)
nam ut profluens amnis aut vix aut nullo modo, conclusa autem aqua facile conrumpitur, sic orationis flumine reprensoris convicia diluuntur, angustia autem conclusae rationis non facile se ipsa tutatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 20:3)
quaeque in medium locum mundi, qui est infimus, et quae a medio in superum quaeque conversione rutunda circum medium feruntur, ea continentem mundi efficiunt unamque naturam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:1)
Et quo sit earum stellarum admirabilior aspectus, has inter veluti rapido cum gurgite flumen torvus Draco serpit supter supraque revolvens sese conficiensque sinus e corpore flexos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 106:6)
hanc Aries tegit et squamoso corpore Pisces Fluminis inlustri tangentem corpore ripas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 114:3)
Huic autem continens aer fertur ille quidem levitate sublimi, sed tamen in omnes partes se ipse fundit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 117:1)
Indus vero, qui est omnium fluminum maximus, non aqua solum agros laetificat et mitigat, sed eos etiam conserit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 130:6)
enumerari enim non possunt fluminum oportunitates, aestus maritimi multum accedentes et recedentes, montes vestiti atque silvestres, salinae ab ora maritima remotissimae, medicamentorum salutarium plenissumae terrae, artes denique innumerabiles ad victum et ad vitam necessariae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 132:1)
nos aquarum inductionibus terris fecunditatem damus, nos flumina arcemus derigimus avertimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:5)
ergo et flumina et fontes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 52:4)
itaque et Fontis delubrum Masso ex Corsica dedicavit, et in augurum precatione Tiberinum Spinonem Anemonem Nodinum alia propinquorum fluminum nomina videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 52:5)
tertius Arsippi et Arsinoae, qui primus purgationem alvi dentisque evolsionem ut ferunt invenit, cuius in Arcadia non longe a Lusio flumine sepulcrum et lucus ostenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 57:3)
Adde ductus aquarum, derivationes fluminum, agrorum irrigationes, moles oppositas fluctibus, portus manu factos, quae unde sine hominum opere habere possemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 18:1)
Haud scio an flumine orationis et varietate maximum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 62:3)
sin sit is, qui et doctrina mihi liberaliter institutus et aliquo iam imbutus usu et satis acri ingenio esse videatur, illuc eum rapiam, ubi non seclusa aliqua acula teneatur, sed unde universum flumen erumpat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 162:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION