라틴어 문장 검색

et tamen hoc "modo" aetatis nostrae bona portio est, cuius brevitatem aliquando defecturam cogitemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 4:2)
Nemo difficulter ad naturam reducitur, nisi qui ab illa defecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 5:1)
in primo deficit pulvere ille unctus et nitidus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 10:8)
Cum fatigaverunt se vino ac libidinibus, cum illos nox inter vitia defecit, cum voluptates angusto corpori ultra quam capiebat ingestae suppurare coeperunt, tunc exclamant miseri Vergilianum illum versum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 17:5)
hoc vis subita et umor avertitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 8:6)
Quisquis haec inparia iudicat, ab ipsis virtutibus avertit oculos et exteriore circumspicit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 30:1)
Quemadmodum ei, qui amorem exuere conatur, evitanda est omnis admonitio dilecti corporis, nihil enim facilius quam amor recrudescit, ita qui deponere vult desideria rerum omnium, quarum cupiditate , et oculos et aures ab iis, quae reliquit, avertat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 3:1)
Iubam in regno suo non locorum notitia adiuvet, non popularium pro rege suo virtus obstinatissima, Vticensium quoque fides malis fracta deficiat et Scipionem in Africa nominis sui fortuna destituat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 10:2)
sed manebit illi persuasio eadem, nihil illorum malum esse nec dignum, ad quod mens sana deficiat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 31:6)
Item si quis nihil quidem eorum, quae rettuli, habeat, deficiatur pecunia, clientium turba, nobilitate et avorum proavorumque serie, sed ex confesso bonus sit, probabis illum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 12:4)
Solium deinde inlatum est, in quo diu iacuit et calda subinde suffusa paulatim defecit, ut aiebat, non sine quadam voluptate, quam adferre solet lenis dissolutio non inexperta nobis, quos aliquando liquit animus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 9:3)
Deinde cupiditas relanguescit ipsis per quae cupimus fatigatis ac deficientibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 11:3)
Illud quoque proderit, ad alias cogitationes avertere animum et a dolore discedere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 18:1)
Qua oratione hunc timendi consensum, quibus ingeni viribus obnixam contra te persuasionem humani generis avertis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 23:6)
Itaque nec paupertas illum nec dolor nec quicquid aliud imperitos avertit et praecipites agit, prohibet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 39:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION