라틴어 문장 검색

ventumque ad interitum servitiorum utique et plebis esset, ni consules providissent dimissis passim ad frumentum coemendum non in Etruriam modo dextris ab Ostia litoribus laevoque per Volscos mari usque ad Cumas, sed quaesitum in Sicilia quoque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 370:1)
infelici via, dextro iano portae Carmentalis, profecti ad Cremeram flumen perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 549:1)
ducti ante currum hostium duces, militaria signa praelata, secutus exercitus praeda onustus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 315:2)
epulae instructae dicuntur fuisse ante omnium domus, epulantesque cum carmine triumphali et sollemnibus iocis comisantium modo currum secuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 316:1)
in acie Quinctius dextrum cornu, Agrippa sinistrum tenuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 775:1)
pedites ab dextro cornu egregie pugnavere haud segniter resistentibus Volscis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 776:1)
in dextro plurimum laboris fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 783:2)
consul triumphans in urbem redit Cluilio duce Volscorum ante currum ducto praelatisque spoliis quibus dearmatum exercitum hostium sub iugum miserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 116:1)
trium populorum exercitus ita stetit instructus ut dextrum cornu Veientes, sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 197:2)
Dictator dextro cornu adversus Faliscos, sinistro contra Veientem Capitolinus Quinctius intulit signa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 198:1)
intentos deinde hostes in vallum, egressus dextra principali cum triariis, repente invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 210:2)
averteratque in se a curru dictatoris civium ora et celebritatis eius diei fructum prope solus tulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 214:2)
votis deinde nuncupatis profectus mille et quingentos passus citra Fidenas castra locat, dextra montibus, laeva Tiberi amne saeptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 352:1)
maxime conspectus ipse est curru equis albis iuncto urbem invectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 264:1)
ab dextro cornu, quod procul a flumine et magis sub monte steterat, Romam omnes petiere et ne clausis quidem portis urbis in arcem confugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 424:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION