라틴어 문장 검색

cum autem superarit et abundarit copia calcis et harenae, paries plus habens umoris non cito fiet evanidus, sed ab his continetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장7)
ea enim cum suo quoque tempore ad imum perforata castrantur, profundunt e medullis quem habent in se superantem et vitiosum per foramina liquorem, et ita siccescendo recipiunt in se diuturnitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장13)
quoniam autem ea non sunt inlustria neque apparentia in aspectu, ut putamus oportuisse, et animadverto potius indoctos quam doctos gratia superare, non esse certandum iudicans cum indoctis ambitione, potius his praeceptis editis ostendam nostrae scientiae virtutem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말12)
simul autem undecim aut duodecim sunt facti, quod superaverint, non possunt esse perfecti, donec ad alterum decusis perveniant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장20)
utrarumque enim superando eminent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장27)
9. Et quemadmodum diximus frontem posse superare carminibus, sillabis superatam (et e converso), sic de sirmate dicimus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 158:1)
nunc hic nunc illic superant vitalia rerum et superantur item.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:16)
superat vivit, ut superatne et vescitur aura?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6391)
hunc duo sectati fratres, Aquilonia proles (nunc superat Zetes, nunc superat Calais), oscula suspensis instabant carpere plantis, oscula et alterna ferre supina fuga.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 2011)
superant flexus 'superant' transeunt, ut fontem superare Timavi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 951)
Quis numerus propriis completur partibus aut quis Vel partes superat, uel ab hiis superatus habundat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:26)
ita cum omnis superaret, a suamet auaritia superatus est omnibusque potius diues uisus est quam sibi.
(아풀레이우스, 변명 19:8)
re famam superas, non a fama superaris.
(ARCHIPOETA, VI34)
Possent etenim versus frontem superare carminibus, et sillabis superari, puta si versus duo essent et uterque trimeter, et eptasillaba metra, et frons esset pentametra, duobus endecasillabis et tribus eptasillabis contexta.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 153:2)
Si vero inter iiij qui est tertius terminus aequa parte quarti quartum terminum superet et aequa primi a primo superetur, armonica huiusmodi proportio medietasque perspicitur, et quod continetur sub extremorum adgregatione et multiplicatione medietatis duplex est eo, quod sub utraque extremitate conficitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION