라틴어 문장 검색

nam improbitas, licet adversario molesta sit, iudici invisa est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 236:2)
est inprimis acuti videre, quo iudex dicto moveatur, quid respuat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 240:1)
nonnunquam, si rem evolvere propositam facile non sit, inferenda est alia quaestio, atque in eam iudex, si fieri potest, avocandus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 241:1)
ne illud quidem ignorare advocatum volo, quo quaeque ordine probatio sit apud iudicem proferenda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 243:1)
illa enim ad credendum praeparant iudicem, haec ad .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 243:3)
an quod in re invidiosa legis auxilio novissime est usus, quo genere defensionis etiam offendisset nondum praemollitas iudicum mentes?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 253:5)
cuius rei, ut cetera exempla praeteream, Demosthenes quoque atque Aeschines possunt esse documento iudicio Ctesiphontis diversum secuti ordinem, cum accusator a iure, quo videbatur potentior, coeperit, patronus omnia paene ante ius posuerit, quibus iudicem quaestioni legum praepararet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 8:2)
quod pertinet ad actorem, non plane dissentio a Celso, qui sine dubio Ciceronem secutus instat tamen huic parti vehementius, ut putet primo firmum aliquid esse ponendum, summo firmissimum, imbecilliora medio, quia et initio movendus sit iudex et summo impellendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 16:1)
at pro reo plerumque gravissimum quidque primum movendum est, ne illud spectans iudex reliquorum defensioni sit aversior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 17:1)
interim tamen et hoc mutabitur, si leviora illa palam falsa erunt, gravissimi defensio difficilior, ut detracta prius accusatoribus fide aggrediamur ultimum, iam iudicibus omnia vana esse credentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 17:2)
anteactae vitae crimina plerumque prima purganda sunt, ut id, de quo laturus est sententiam iudex, audire propitius incipiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 18:1)
itaque inferiora quoque scrutabimur, quae tractata faciliorem nobis iudicem summa quaestione facient.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 33:4)
sed his tractatis etiam habet magnum momentum apud iudices patris memoria, cum praesertim de bonis eius quaeratur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 68:4)
plerumque autem fine causarum de aequitate tractabitur, quia nihil libentius iudices audiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 69:1)
aliquando tamen hunc ordinem mutabit utilitas, ut, si iure minus fiduciae erit, aequitate iudicem praeparemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 69:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION