라틴어 문장 검색

Quod si voluerint inpedire, timeant flagella Pharaonis, qui populum Dei ad colendum eum nolens dimittere passus est illa, quae scripta sunt.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:17)
explicavit, in quadam epistula, quam ad eundem de Athenis scripserat, refert numquam se cibos Origene praesente sine lectione sumpsisse, nunquam venisse somnium, nisi e fratribus aliquis sacris litteris personaret, hoc diebus egisse vel noctibus, ut et lectio orationem susciperet et oratio lectionem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 1:2)
Vos dona transmittitis, nos epistulas remittimus gratiarum, ita tamen, ut, quia velatarum virginum munus est, aliqua in ipsis munusculis esse mysteria demonstremus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam2)
tu te perdere aestimas, quidquid in praesenti non hauseris, comederis, devoraris, et illae futura desiderant et credunt vera esse, quae scripta sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 5:6)
Dum essem adulescens, immo paene puer, et primos impetus lascivientis aetatis heremi duritia refrenarem, scripsi ad avunculum tuum, sanctum Heliodorum, exhortatoriam epistulam plenam lacrimis querimoniisque et quae deserti sodalis monstraret affectum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 1:2)
"Scripta sunt autem"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:5)
Exceptis epistulis ignoramus alterutrum, solaque causa pietatis est, ubi carnis nulla notitia est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 3:2)
Legimus Crantorem, cuius volumen ad confovendum dolorem suum secutus est Cicero, Platonis, Diogenis, Clitomachi, Carneadis, Posidonii ad sedandos luctus opuscula percurrimus, qui diversis aetatibus diversorum lamenta vel libris vel epistulis minuere sunt conati, ut, etiamsi nostrum areret ingenium, de illorum posset fontibus inrigari:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:8)
Quotiens ille transmarinis epistulis deprecatus est, ut aliquid ad se scriberem!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:1)
Scribimus atque rescribimus, transeunt maria epistulae et fidente sulcos carina per singulos fluctus aetatis nostrae momenta minuuntur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:6)
Ante hoc ferme biennium Pammachio meo pro subita peregrinatione Paulinae brevem epistulam dedi erubescens ad disertissimum virum plura loqui et ei sua ingerere, ne non tam consolari amicum viderer, quam stulta iactantia docere perfectum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 1:3)
Quod scriptum est:
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:1)
Despuat licet et inrideat epistulam meam et me vel stultum vel insanum clamitet, hoc et gener eius faciebat, antequam crederet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:13)
Hoc de his dicitur, qui possunt sapere, de quibus in evangelio scriptum est:
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:12)
Apostolorum Acta et Epistulas tota cordis inbibat voluntate.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION