라틴어 문장 검색

Hannibal rebus prius quam verbis adhortandos milites ratus, circumdato ad spectaculum exercitu captivos montanos vinctos in medio statuit armisque Gallicis ante pedes eorum proiectis interrogare interpretem iussit, ecquis, si vinculis levaretur armaque et equum victor acciperet, decertare ferro vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 437:1)
et mox aqua levata vento cum super gelida montium iuga concreta esset, tantum nivosae grandinis deiecit ut omnibus omissis procumberent homines tegminibus suis magis obruti quam tecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 621:1)
tantaque vis frigoris insecuta est ut ex illa miserabili hominum iumentorumque strage cum se quisque attollere ac levare vellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore nervis vix flectere artus poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 622:1)
haec procurata votaque ex libris Sibyllinis magna ex parte levaverant religione animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 669:1)
ceterum levaverunt modo in praesentia velut corpus aegrum, quo mox in graviorem morbum recideret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 369:3)
itaque aut eximendum id de foedere esse, aut legem eam foederis non accipiendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 375:1)
ibi quoque circumsessus adventu fratris obsidione eximitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 529:2)
interim publicani Cascae instare ut concilio diem eximeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 42:1)
ubi inluxit, et Romanis Punica et Gallica arma cognita dubitationem exemerunt, et Graeci Romanos passim caede stratos cernentes, ab Hannibale captam urbem senserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 142:1)
legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se Marcelli consulis proiecerunt obsecrantes ut quae deplorandae ac levandae calamitatis causa dixissent veniam eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 456:1)
quarum civitatium principibus cum pro cuiusque merito consul pretia poenasque exsolvisset, coegissetque Siculos positis tandem armis ad agrum colendum animos convertere, ut esset non incolarum modo alimentis frugifera insula, sed urbis Romae atque Italiae, id quod multis saepe tempestatibus fecerat, annonam levaret, ab Agathyrna inconditam multitudinem secum in Italiam transvexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 574:1)
eam partim vectibus levant, partim funibus subducunt in tantum altitudinis ut subire recti possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 429:3)
CUM transitu Hasdrubalis, quantum in Italiam declinaverat belli, tantum levatae Hispaniae viderentur,renatum ibi subito par priori bellum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 2:1)
suam seditionem sine volnere, sine sanguine fuisse, nec ipsam atrocem nec atroci poena dignam, - ut ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus facunda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 383:1)
suos imperatores recte et ordine et ex voluntate senatus fecisse, quod Saguntum restituerint civesque Saguntinos servitio exemerint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 583:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION