라틴어 문장 검색

ideo numquam illum paenitentia subit, quia nihil melius illo tempore fieri potuit, quam quod factum est, nihil melius constitui, quam constitutum est ;
(세네카, 행복론, Liber IV 165:1)
Sordidissimorum quoque artificiorum institoribus supra constitutum aliquid adiecimus, si nobis illorum opera enixior visa est ;
(세네카, 행복론, Liber VI 83:1)
tam me hercules, quam cum dies muneris gladiatorii edictus est, aut cum alicuius alterius vel spectaculi vel volup- tatis expectatur constitutum, transilire medios dies volunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 98:4)
Ego sum nobilibus adulescentulis expositum caput, in quod mucrones acuant ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 55:5)
Amisisti matrem statim nata, immo dum nascens, et ad vitam quodammodo exposita es.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 10:3)
in hoc tam procelloso et ad omnes tempestates exposito mari navigantibus nullus portus nisi mortis est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 53:1)
Omnia dicta eius ac facta et aliis expone et tibimet ipse commemora.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 115:2)
Vis tu scire te ad omnis expositum ictus stare et illa quae alios tela fixerunt circa te vibrasse!
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 48:1)
ideo stat semel constitutis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 102:4)
Si vero sine viribus est, magis exposita contemptui est et derisum non effugit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 57:4)
Fraudulentis enim et versutis comparantur et simplices videntur, quia expositi sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 88:1)
Vinctum licet accipias et ad arbitrium tuum omni patientiae expositum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 171:1)
Olim constitutum est quid gaudeas, quid fleas, et quamvis magna videatur varietate singulorum vita distingui, summa in unum venit;
(세네카, De Providentia, book 1 60:4)
Sed quoniam non est nobis tantum roboris, angustanda certe sunt patrimonia, ut minus ad iniurias fortunae simus expositi.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 80:1)
Exponam cum quo stuprum uel quando commiserit?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., incesta de saxo.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION