라틴어 문장 검색

speciem tamen doloris animi vultu prae se tulit, securus iam odii et qui facilius dissimularet gaudium quam metum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 3:2)
sed ambitionem scriptoris facile averseris, obtrectatio et livor pronis auribus accipiuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장6)
ita visum expedire, provinciam aditu difficilem, annonae fecundam, superstitione ac lascivia discordem et mobilem, insciam legum, ignaram magistratuum, domi retinere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 11장2)
crebrioribus in dies Germanicae defectionis nuntiis et facili civitate ad accipienda credendaque omnia nova cum tristia sunt, censuerant patres mittendos ad Germanicum exercitum legatos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장6)
adeoque parata apud malos seditio, etiam apud integros dissimulatio fuit, ut postero iduum die redeuntem a cena Othonem rapturi fuerint, ni incerta noctis et tota urbe sparsa militum castra nec facilem inter temulentos consensum timuissent, non rei publicae cura, quam foedare principis sui sanguine sobrii parabant, sed ne per tenebras, ut quisque Pannonici vel Germanici exercitus militibus oblatus esset, ignorantibus plerisque, pro Othone destinaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 26장2)
haesitationem attulit tempus ac locus, quia initio caedis orto difficilis modus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 39장4)
obstringuntur inter se tacito foedere legiones, adsciscitur auxiliorum miles, primo suspectus tamquam circumdatis cohortibus alisque impetus in legiones pararetur, mox eadem acrius volvens, faciliore inter malos consensu ad bellum quam in pace ad concordiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 54장5)
Divoduri (Mediomatricorum id oppidum est) quamquam omni comitate exceptos subitus pavor terruit, raptis repente armis ad caedem innoxiae civitatis, non ob praedam aut spoliandi cupidine, sed furore et rabie et causis incertis eoque difficilioribus remediis, donec precibus ducis mitigati ab excidio civitatis temperavere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 63장2)
Haud facile dictu est, legati Helvetiorum minus placabilem imperatorem an militem invenerint.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 69장1)
eadem formido provinciam Narbonensem ad Vitellium vertit, facili transitu ad proximos et validiores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장7)
Romanus miles facilis lorica et missili pilo aut lanceis adsultans, ubi res posceret, levi gladio inermem Sarmatam (neque enim scuto defendi mos est) comminus fodiebat, donec pauci qui proelio superfuerant paludibus abderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장12)
is urbanae militiae impiger, bellorum insolens, auctoritatem Paulini, vigorem Celsi, maturitatem Galli, ut cuique erat, criminando, quod facillimum factu est, pravus et callidus bonos et modestos anteibat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 87장6)
Aperuerat iam Italiam bellumque transmiserat, ut supra memoravimus, ala Siliana, nullo apud quemquam Othonis favore, nec quia Vitellium mallent, sed longa pax ad omne servitium fregerat facilis occupantibus et melioribus incuriosos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 17장1)
nam rebus modicis aequalitas facile habebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장2)
difficilius est temperare felicitati qua te non putes diu usurum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION