라틴어 문장 검색

sive malum potui tamen hoc vitare cavendo, seu ratio fatum vincere nulla valet, tu tamen, o nobis usu iunctissime longo, pars desiderii maxima paene mei, sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires, illas pro nobis experiare, rogo, numinis ut laesi fiat mansuetior ira, mutatoque minor sit mea poena loco, idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro, principiumque mei criminis error habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 68)
nam tibi cum fatis mores natura pudicos et raras dotes ingeniumque dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 77)
forsitan exemplo, quia me laesere libelli, tu quoque sis poenae fata secuta meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 714)
huc quoque sunt nostras fata secuta vias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 125)
hic ego sollicitae lateo novus incola sedis . heu nimium fati tempora longa mei!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 133)
sine me fati non meminisse mei;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 421)
fata repugnarunt, quae, cum mihi tempora prima mollia praebuerint, posteriora gravant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 810)
editus hic ego sum, nec non, ut tempora noris, cum cecidit fato consul uterque pari si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres non modo fortunae munere factus eques, nec stirps prima fui;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 103)
nec avara Tibullo tempus amicitiae fata dedere meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1027)
et iam complerat genitor sua fata novemque addiderat lustris altera lustra novem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1042)
hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis, tristia, quo possum, carmine fata levo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1058)
quod querar, illa mihi pleno de fonte ministrat, nec mea sunt, fati verba sed ista mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 119)
quae si comprendere coner, Icariae numerum dicere coner aquae, utque viae casus, ut amara pericula ponti, ut taceam strictas in mea fata manus, barbara me tellus orbisque novissima magni sustinet et saevo cinctus ab hoste locus, hinc ego traicerer - neque enim mea culpa cruenta est - esset, quae debet, si tibi cura mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 212)
inter quos, memini, dum me mea fata sinebant, non invisa tibi pars ego saepe fui, quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Ursae iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis, quique prius mollem vacuamque laboribus egi in studiis vitam Pieridumque choro, nunc procul a patria Getieis circumsonor armis multa prius pelago multaque passus humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 32)
an dominae fati quicquid cecinere sorores, omne sub arbitrio desinit esse dei?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 34)

SEARCH

MENU NAVIGATION