라틴어 문장 검색

subit agmine longo colla inter iuvenum, laetisque favoribus omni concinitur vulgo Cadmum atque Amphiona supra conditor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권352)
"hac omnem divumque hominumque favor em Naturamque ducem coetusque silentis Averni stare palam est;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권308)
Fortunae invidia est, si quis immerito miser.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, F12)
Fortuna quo se, eodem et inclinat favor.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, F18)
Mage cavenda amicorum invidia, quam insidiae hostium.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M5)
Subiecta semper invidiae felicitas.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S24)
Invidiam ferre aut fortis aut felix potest.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 246)
Invidia loquitur quod subest, non quod videt.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 263)
Nam etsi nullos inimicos tibi faciat iniuria, multos tamen facit invidia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 388)
Scis, quid est invidia? dolor animi est ex alienis commodis.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 693)
Ceterum inauditam si damnent, praeter invidiam iniquitatis etiam suspicionem merebuntur alicuius conscientiae, nolentes audire quod auditum damnare non possint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 3:1)
Potuimus et inermes nec rebelles, sed tantummodo discordes solius divortii invidia adversus vos dimicasse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 6:1)
nos vero ieiuniis aridi et omni continentia expressi, ab omni vitae fruge dilati, in sacco et cinere volutantes invidia caelum tundimus, deum tangimus, et cum misericordiam extorserimus, Iupiter honoratur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 14:2)
Sed in eiusmodi enim, si utique, inrisui iudicandum est, non gladiis et ignibus et crucibus et bestiis, de qua iniquitate saevitiae non modo caecum hoc vulgus exsultat et insultat, sed et quidam vestrum, quibus favor vulgi de iniquitate captatur, gloriantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 4:1)
Ipsa consensio, ipsa in favoribus aut conspiratio aut dissensio inter se de commercio scintillas libidinum conflabellant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION