라틴어 문장 검색

et si qua asportari possent, sibi quemque deducere, tres modo lectulos ad suprema retineri iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 11장5)
nescio an venerint in manus vestras haec vetera, quae et in antiquariorum bibliothecis adhuc manent et cum maxime a Muciano contrahuntur, ac iam undecim, ut opinor, Actorum libris et tribus Epistularum composita et edita sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 2:1)
qualia cotidie antiquis oratoribus contingebant, cum tot pariter ac tam nobiles forum coartarent, cum clientelae quoque ac tribus et municipiorum etiam legationes ac pars Italiae periclitantibus adsisteret, cum in plerisque iudiciis crederet populus Romanus sua interesse quid iudicaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 4:2)
ei filium Mannum originem gentis conditoresque Manno tres filios adsignant, e quorum nominibus proximi Oceano Ingaevones, medii Herminones, ceteri Istaevones vocentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 2장 3:2)
at Germani Carbone et Cassio et Scauro Aurelio et Servilio Caepione Maximoque Mallio fusis vel captis quinque simul consulares exercitus populo Romano, Varum tresque cum eo legiones etiam Caesari abstulerunt;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 5:1)
rarus duabus tribusve civitatibus ad propulsandum commune periculum conventus:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 2:2)
instinctos ruentisque ita disposuit, ut peditum auxilia, quae octo milium erant, mediam aciem firmarent, equitum tria milia cornibus adfunderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 35장 2:1)
bellum Iudaicum Flavius Vespasianus (ducem eum Nero delegerat) tribus legionibus administrabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장10)
ibi tres et viginti speculatores consalutatum imperatorem ac paucitate salutantium trepidum et sellae festinanter impositum strictis mucronibus rapiunt;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 27장4)
hunc exitum habuit Servius Galba, tribus et septuaginta annis quinque principes prospera fortuna emensus et alieno imperio felicior quam suo.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장3)
tres, ut supra memoravimus, ipsi Vespasiano legiones erant, exercitae bello:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장6)
aggerem viae tres praetoriae cohortes altis ordinibus obtinuere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장8)
ita tres Moesicae legiones per epistulas adliciebant Pannonicum exercitum aut abnuenti vim parabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 85장6)
trium legionum legati, pares iure et prosperis Vitellii rebus certaturi ad obsequium, adversam eius fortunam ex aequo detrectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장4)
postremo agmine unaetvicensima Rapax et prima Italica incessere cum vexillariis trium Britannicarum legionum et electis auxiliis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION