라틴어 문장 검색

Postero die omnem exercitum intra fossam continet et, quod longius erat agger petendus, in praesentia similem rationem operis instituit singulaque latera castrorum singulis attribuit legionibus munienda fossasque ad eandem magnitudinem perfici iubet;
(카이사르, 내란기, 1권 42:1)
Haec tum ratio nostros perturbavit insuetos huius generis pugnae:
(카이사르, 내란기, 1권 44:4)
Quod fuit illis conandum atque omni ratione efficiendum;
(카이사르, 내란기, 1권 65:7)
Quare omni ratione esse interdiu perrumpendum:
(카이사르, 내란기, 1권 67:9)
quibus interclusis exercitu Caesaris auxilium ferri nulla ratione poterat.
(카이사르, 내란기, 1권 70:4)
Sic terror oblatus a ducibus, crudelitas in supplicio, nova religio iurisiurandi spem praesentis deditionis sustulit mentesque militum convertit et rem ad pristinam belli rationem redegit.
(카이사르, 내란기, 1권 76:11)
Id hac ratione perfectum est.
(카이사르, 내란기, 2권 8:8)
Ratio autem haec erat belli, ut se cum II legionibus Gades conferret, naves frumentumque omne ibi contineret;
(카이사르, 내란기, 2권 18:14)
relatis ad eum publicis cum fide rationibus quod penes eum est pecuniae tradit et, quid ubique habeat frumenti et navium, ostendit.
(카이사르, 내란기, 2권 20:14)
Eadem ratione privatim ac publice quibusdam civitatibus habitis honoribus Tarracone discedit pedibusque Narbonem atque inde Massiliam pervenit.
(카이사르, 내란기, 2권 21:16)
hos turpissimae fugae rationem habere, illos etiam iniquo loco dimicandum putare.
(카이사르, 내란기, 2권 31:2)
Quod ad indutias pertineret, sic belli rationem esse divisam, ut illi classe naves auxiliaque sua impedirent, ipse ut aqua terraque eos prohiberet.
(카이사르, 내란기, 3권 17:3)
conatus tamen nihilo minus est aliis rationibus per colloquia de pace agere.
(카이사르, 내란기, 3권 18:9)
Relinquebatur, ut extremam rationem belli sequens quam plurimos colles occuparet et quam latissimas regiones praesidiis teneret Caesarisque copias, quam maxime posset, distineret;
(카이사르, 내란기, 3권 44:3)
Erat nova et inusitata belli ratio cum tot castellorum numero tantoque spatio et tantis munitionibus et toto obsidionis genere, tum etiam reliquis rebus.
(카이사르, 내란기, 3권 47:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION