라틴어 문장 검색

Omne, inquit, omnino factum sic sese habet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 10:1)
̓Ανήρ, inquit, ὁ φεύγων και` πάλιν μαχήσεται. Postea Philippus ex insidiis occiditur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 31:2)
Rogo te, inquit, cum bona venia respondeas an existimes esse vini amphoram, cum abest ab ea unus congius?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 10:2)
Minime, inquit, vini amphora dici potest ex qua abest congius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 11:1)
Hoc ubi accepit Peripateticus, Unus igitur, inquit, congius amphoram facere dici debebit, quoniam, cum deest ille unus, non fit amphora vini et, cum accessit, fit amphora.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 12:1)
Tum Favorinus aspiciens Peripateticum, Est quidem, inquit, argutiola haec qua de congio vini usus es exposita in libris;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 13:1)
atque inibi expressa quaedam sophismatia et oblectatoria SATURNALIA Athenis agitabamus hilare prorsum ac modeste, non, ut dicitur, remittentes animum - nam remittere, inquit Musonius, animum quasi amittere est - ,
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 1:2)
Populus, inquit, Lacedaemonius de summa republica sua, quidnam esset utile et honestum deliberabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 3:1)
Ibi unus ex illo principum ordine quos Lacedaemonii, aetatis dignitatisque maiestate, tamquam arbitros et magistros disciplinae publicae verebantur, commoto irritatoque animo exilit, et ' Quaenam,' inquit, 'Lacedaemonii, ratio aut quae tandem spes erit urbem hanc et rempublicam salvam esse diutius posse, si huiuscemodi anteactae vitae hominibus consiliariis utemur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 6:1)
Per, inquit, magister optume, exoptatus mihi nunc venis cum sanguine et medulla Sallusti verborum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 3:2)
Tum ille rictu oris ductu contemni a se ostendens et rem de qua quaereretur et hominem ipsum qui quaereret, Priscorum, inquit, et remotorum ego verborum medullas et sanguinem, sicuti dixi, perspicere et elicere soleo, non istorum quae proculcata vulgo et protrita sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 7:1)
Eamus, inquit, auditum nescio quem istum Ennianistam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 3:2)
Quid vobis, inquit, de hoc anagnosta et de quadrupede equo videtur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 6:2)
Cumque aliquot eorum qui aderant quadrupes equus apud suum quisque legisse se dicerent et mirarentur quidnam esset quadrupes eques, Vellem vos, inquit, optimi iuvenes, tam accurate Q. Ennium legisse quam P. Vergilius legerat, qui eius versum secutus in Georgicis suis 'equitem' pro 'equo' posuit his in versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 8:1)
Sed enim contentus, inquit, ego his non fui et, ut non turbidae fidei nec ambiguae, sed ut purae liquentisque esset, ' equus 'ne an 'eques' scriptum Ennius reliquisset, librum summae atque reverendae , quem fere constabat Lampadionis manu emendatum, studio pretioque multo unius versus inspiciendi gratia conduxi et 'eques,' non 'equus,' scriptum in eo versu inveni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION