라틴어 문장 검색

Magistrum enim officiorum iam pridem ipse Anatolium ordinavit, libellis antea respondentem, et quosdam alios ut sibi utile videbatur et tutum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 8:3)
Ut igitur adversa praeveniamus mentium societate iunctissima, sequimini viam consilii mei salutarem (ut puto), cum integritas rerum intentioni nostrae voluntatique respondeat, et dum maioribus vacant praesidiis regiones Illyricae, impraepedito cursu tendentes, Daciarum interim fines extimos occupemus, exinde quid agi oporteat bonis successibus instruendi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 6:1)
Cumque ad locum venisset, unde navigari posse didicit flumen, lembis escensis, quos opportune fors dederat plurimos, per alveum, quantum fieri potuit, ferebatur occulte, ideo latens, quod toleranter et fortiter, nullius cibi indigens mundioris, sed paucis contentus et vilibus, oppida forinsecus transibat et castra, imitatus egregium illud Cyri veteris dictum, qui cum delatus ad hospitem interrogaretur ab eo, quid ad convivium parari deberet, panem responderat solum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 9장 2:1)
Omnes post haec dicta in sententiam ducti suam hastasque vibrantes irati, post multa quae benivole responderant, petebant duci se protinus in rebellem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 16:1)
Id autem permutationem temporum indicabat, licet interpretantes placentia responderent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 14장 1:3)
Ad exitium itidem tale Pentadius trahebatur, cui id obiectum est, quod a Constantio missus, notis excepit, quae propinquante pernicie, super multis interrogatus, responderat Gallus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 5:1)
Interrogatus tamen ille quid haberet ex arte compendii, vicenas diurnas respondit annonas, totidemque pabula iumentorum, quae vulgo dictitant capita, et annuum stipendium grave, absque fructuosis petitionibus multis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 9:3)
Inimicum quidam suum, cum quo discordabat asperrime, commisisse in maiestatem turbulentius deferebat, imperatoreque dissimulante, eadem diebus continuis replicans, interrogatus ad ultimum, qui esset quem argueret, respondit municipem locupletem Quo audito princeps renidens Quibus indiciis ait ad hoc pervenisti?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 10:2)
Et ille hac occasione hominem opprimi posse coniciens, Agnosco respondit, quem dicitis offendisse me iusta de causa, sed silere vos interim consentaneum est, dum mihi inimico potiori faciat satis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 17:1)
Inter haec tamen legationes gentium plurimarum auxilia pollicentium, liberaliter susceptae remittebantur, speciosa fiducia principe respondente, nequaquam decere adventiciis adiumentis rem vindicari Romanam, cuius opibus foveri conveniret amicos et socios, si auxilium eos adegerit necessitas implorare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 1:1)
Sed hactenus responderunt, quod cum interiora occupaverint protinus gradientes Romani, se quoque utpote regnorum sequellas, victoribus accessuros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 1:2)
Confestim itaque ante lucis primitias, Etrusci haruspices accersiti, consultique quid astri species portenderet nova, vitandum esse cautissime responderunt nequid tunc temptaretur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 7:1)
Post haec placide dicta, familiares opes iunctioribus velut supremo distribuens stilo, Anatolium quaesivit, officiorum magistrum, quem cum beatum fuisse Salutius respondisset praefectus, intellexit occisum, acriterque amici casum ingemuit, qui data mente contempserat suum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 20:1)
Liberalitatis eius testimonia plurima sunt et verissima, inter quae indicta sunt tributorum admodum levia, coronarium indultum, remissa debita multa, diuturnitate congesta, aequata fisci iurgia cum privatis, vectigalia civitatibus restituta cum fundis, absque his quos velut iure vendidere praeteritae potestates, quodque numquam augendae pecuniae cupidus fuit, quam cautius apud dominos servari existimabat, id aliquotiens praedicans, Alexandrum Magnum, ubi haberet thesauros interrogatum, apud amicos benivole respondisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 15:1)
At in Bithynia Valentinianus princeps (ut praediximus) declaratus, dato in perendinum diem signo proficiscendi, convocatis primoribus, quasi tuta consilia, quam sibi placentia, secuturus, percunctabatur, quemnam ad imperii consortium oporteret assumi, silentibusque cunctis, Dagalaifus equestris militiae rector, respondit fidentius:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION