라틴어 문장 검색

unum bonum est, quod honestum est, cetera falsa et adulterina bona sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 4:8)
Hoc liqueat, nihil esse bonum nisi honestum, et omnia incommoda suo iure bona vocabuntur, quae modo virtus honestaverit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 5:3)
Hunc animum, quem saepe induunt generosae indolis iuvenes, quos alicuius honestae rei pulchritudo percussit, ut omnia fortuita contemnant, profecto sapientia nobis infundet et tradet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 19:1)
Persuadebit unum bonum esse, quod honestum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 19:2)
iacere in convivio malum, in eculeo bonum est, si illud turpiter, hoc honeste fit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 21:5)
Beatus vero et virtutis exactae tunc se maxime amat, cum fortissime expertus est, et metuenda ceteris, si alicuius honesti officii pretia sunt, non tantum fert, sed amplexatur multoque audire mavult " tanto melior" quam "tanto felicior."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 28:3)
Quidni tu, mi Lucili, maximum putes instrumentum beatae vitae hanc persuasionem, unum bonum esse, quod honestum est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 1:1)
qui omne bonum honesto circumscripsit, intra se est felix.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 1:3)
una haec via est ad tuta vadenti, externa despicere et honesto contentum esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 6:2)
Quicumque beatus esse constituet, unum esse bonum putet, quod honestum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 10:1)
"Nihil agitis," inquit, "quod negatis ullum esse aliud honesto bonum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 22:1)
Non dices vitam iustiorem salvis liberis quam amissis nec ordinatiorem nec prudentiorem nec honestiorem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 25:4)
Honestam vitam ex centum annorum numero in quantum voles corripe et in unum diem coge;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 27:5)
aeque honesta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 27:6)
Honestum enim securum et expeditum est, interritum est, in procinctu stat."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 30:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION