라틴어 문장 검색

atque in viris quidem et mulieribus talis deterrima est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장40)
Si mulier a partu vehementes dolores habet, neque alia praeterea signa mala sunt, circa vicensimum diem aut sanguis per nares erumpet, aut in inferioribus partibus aliquid abscedet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장23)
Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in vulva est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장27)
Mulieri gravidae sine modo fusa alvus excutere partum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장45)
Suffusae quoque sanguine mulieris mammae furorem venturum esse testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장71)
Super tabem si mulieri suppressa quoque menstrua fuerunt, et circa pectus atque scapulas dolor mansit subitoque sanguis erupit, levari morbus solet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장18)
Ac ne tormina quidem periculosa sunt, si sanguis et strigmenta descendunt, dum febris ceteraeque accessiones huius morbi absint, adeo ut etiam gravida mulier non solum reservari possit, sed etiam partum reservare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장36)
Mulier sanguinem vomens profusis menstruis liberatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장48)
Ex reliquis vero minime facile sanantur virgines aut eae mulieres, quibus super tabem menstrua suppressa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장86)
Mulier quoque gravida eiusmodi casu rapi potest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장107)
Mulier ex partu si cum febre vehementibus etiam et adsiduis capitis doloribus premitur, in periculo mortis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장120)
Mulieri gravidae si subito mammae emacuerunt, abortus periculum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장132)
in pueris vero idem experiri et in senioribus et in gravidis quoque mulieribus vetus non est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장4)
siquidem antiqui primam ultimamque aetatem sustinere non posse hoc auxilii genus iudicabant, persuaserantque sibi mulierem gravidam, quae ita curata esset, abortum esse facturam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장5)
Ergo si iuvenis inbecillus est, aut si mulier, quae gravida non est, parum valet, male sanguis emittitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION