라틴어 문장 검색

ut nil amplius dicam, necesse erit certe nobis mores Romanos repetere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 65:3)
Necesse est multos timeat quem multi timent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 59:3)
necesse est prius virtutem ex animo tollas quam iracundiam recipias, quoniam cum virtutibus vitia non coeunt, nec magis quisquam eodem tempore et iratus potest esse et vir bonus quam aeger et sanus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 65:1)
numquam illi necesse sit rogare suppliciter nec prosit rogasse, potius causae suae et prioribus factis et bonis in futurum promissis donetur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 110:2)
Quemadmodum per frequentia urbis loca properanti in multos incursitandum est et aliubi labi necesse est, aliubi retineri, aliubi respergi, ita in hoc vitae actu dissipato et vago multa impedimenta, multae querellae incidunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 40:1)
semper in- stabiles mobilesque sunt, quod necesse est accidere pendentibus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 26:3)
Ante omnia necesse est se ipsum aestimare, quia fere plus nobis videmur posse quam possumus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 61:1)
necesse est opprimant onera, quae ferente maiora sunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 62:3)
Cibus famem domet, potio sitim, libido qua necesse est fluat;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 83:2)
Necesse est autem levius ad animum pervenire destitutae cupiditatis dolorem, cui successum non utique promiseris.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 120:4)
Nam et pertinacia necesse est anxia et misera sit, cui fortuna saepe aliquid extorquet, et levitas multo gravior nusquam se continens.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 122:2)
Ubi bonorum exitus mali sunt, ubi Socrates cogitur in carcere mori, Rutilius in exilio vivere, Pompeius et Cicero clientibus suis praebere cervicem, Cato ille, virtutium viva imago, incumbens gladio simul de se actum esse ac de re publica palam facere, necesse est torqueri tam iniqua praemia fortunam persolvere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 140:2)
Hunc ita fundatum necesse est, velit nolit, sequatur hilaritas continua et laetitia alta atque ex alto veniens, ut qui suis gaudeat nec maiora domesticis cupiat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 21:1)
Interim, de quo agitur, multos ostendam voluptatibus obsessos, in quos fortuna omnia munera sua effudit, quos fatearis necesse est malos.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 55:2)
Beneficium conlocetur, quem- admodum thensaurus alte obrutus, quem non eruas, nisi fuerit necesse.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 124:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION