라틴어 문장 검색

in oratione autem pauci prima cernunt, postrema plerique:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 192:3)
cuius scientia neglecta ab oratoribus plerisque nobis ad dicendum necessaria videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 28장 3:2)
Quo in genere percensere poterit plerosque inveniendi locos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 5:3)
Si imprudenter aut necessitate aut casu quippiam fecerit, quod non concederetur eis qui sua sponte et voluntate fecissent, ad eius facti deprecationem ignoscendi petenda venia est, quae sumetur ex plerisque locis aequitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 3:2)
Sin scripta inter sese dissentient, tanta series artis est et sic inter se sunt pleraque conexa et apta, ut, quae paulo ante praecepta dedimus ambigui quaeque proxime sententiae et scripti, eadem ad hoc genus causae tertium transferantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 2:3)
tum exacti in exilium innocentes, tum bona direpta multorum, tum annui consules, tum demissi populo fasces, tum provocationes omnium rerum, tum secessiones plebei, tum prorsus ita acta pleraque, ut in populo essent omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 102:8)
Tenuit igitur hoc in statu senatus rem publicam temporibus illis, ut in populo libero pauca per populum, pleraque senatus auctoritate et instituto ac more gererentur, atque uti consules potestatem haberent tempore dumtaxat annuam, genere ipso ac iure regiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 89:1)
Saepe numero admirari soleo cum hoc C. Laelio cum ceterarum rerum tuam excellentem, M. Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime quod numquam tibi senectutem gravem esse senserim, quae plerisque senibus sic odiosa est, ut onus se Aetna gravius dicant sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:2)
magnoque esse argumento homines scire pleraque ante quam nati sint, quod iam pueri, cum artis difficilis discant, ita celeriter res innumerabilis arripiant, ut eas non tum primum accipere videantur, sed reminisci et recordari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 99:7)
licet verum exquirere sine invidia, mihi praesertim de plerisque dubitanti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 40:3)
plerique etiam summum bonum dicunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 120:4)
aut num plerisque in rebus sequitur eorum auctoritatem multitudo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 120:6)
Quis enim non videt et formas et mores et plerosque status ac motus effingere a parentibus liberos?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 139:7)
Ita, si pleraque somnia aut ignorantur aut negleguntur, aut nescit hoc deus aut frustra somniorum significatione utitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 185:5)
licet verum exquirere sine invidia, mihi praesertim de plerisque dubitanti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 40:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION