라틴어 문장 검색

stat adhuc incertus in alta nube, quibus sese Mavors indulgeat armis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권80)
orsa deum - nam saepe Iovem Phlegramque suique anguis opus fratrumque pius cantarat honores - tunc aperit, quis fulmen agat, quis sidera ducat spiritus, unde animi fluviis, quae pabula ventis, quo fonte immensum vivat mare, quae via solis praecipitet noctem, quae porrigat, imane tellus an media et rursus mundo succincta latenti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권136)
et iam rapti oculis, iam caeco pulvere mixti una in nube latent, vultusque umbrante tumultu vix inter sese clamore et nomine noscunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권161)
attamen illi iam tenuem pingues florem induxere palaestrae, deserpitque genis nec se lanugo fatetur intonsae sub nube comae, tunc rite citatos explorant acuuntque gradus, variasque per artes exstimulant docto languentia membra tumultu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권224)
"i, medium rapido Borean inlabere saltu Bistonias, puer, usque domos axemque nivosi sideris, Oceano vetitum qua Parrhasis ignem nubibus hibernis et nostro pascitur imbri, atque ibi seu posita respirat cuspide Mavors, quamquam invisa quies, seu, quod reor, arma tubasque insatiatus habet caraeque in sanguine gentis luxuriat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권2)
attoniti tenebrosam a vertice nubem respexere duces;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권46)
"esto, olim invitum iaculatus nubibus ignem - credimus - :"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권72)
"an nobis pater iratusque, bonusque fulmen habes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권75)
"videt axis et ista per aevom mecum aeterna domus, quotiens iam torta reponam fulmina, quam rarus terris hic imperet ignis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권100)
"hic, cui nivea arma tridentem atque auro rude fulmen habent, Orionis alti non falsus virtute nepos:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권133)
forte et trepidantibus ingens descendebat agris, animos sive imbrifer arcus, seu montana dedit nubes, seu fluminis illa mens fuit obiectusque vado pater arma vetabat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권200)
ceu duo diverso pariter si fulmina caelo rupta cadant longumque trahant per nubila crinem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권285)
quantum subito diversus ab illo, qui tripodas laurusque sequi, qui doctus in omni nube salutato volucrem cognoscere Phoebo!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권344)
"praeterea ne sola furor mea regna lacessat, quaere deis qui bella ferat, qui fulminis ignes infestumque Iovem clipeo fumante repellat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권38)
"quin et cornigeri vatis nemus atque Molosso quercus anhela Iovi Troianaque Thymbra tacebit, ipsi amnes ipsaeque volent arescere laurus, ipse nihil certum sagis clangoribus aether praecinet, et nulla ferientur ab alite nubes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권104)

SEARCH

MENU NAVIGATION