라틴어 문장 검색

navium reliquarum ante portum aliae, aliae in portu deprensae, quaedam a Nicandro, dum moliuntur a terra, captae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 125:1)
At Vatinius re bene gesta receptui cecinit suisque omnibus incolumibus in eum se portum victor recepit, quo ex portu classis Octavi ad dimicandum processerat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 47:1)
Horum tam fortium virorum et magnorum regum apparatum et vires terra marique adesse intelligens navalis exercitus Babyloniae, a portu Ptolemaidis et ejus impugnatione secessit ad portum Sur, quae est Tyrus, illic moram faciens, ne rex Magnus repertos in obsidione Ptolemaidis navali certamine disturbaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 62:4)
Atque inter haec quam vigilandum sit, ne cuiusquam odium cordis intima teneat neque sinat, ut oremus deum in cubili nostro clauso ostio, sed adversus ipsum deum claudat ostium, nosti optime, optime frater;
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 2:7)
Collaudatis militibus atque eis qui negotio praefuerant, quid fieri velit ostendit atque omnes ad portum Itium convenire iubet, quo ex portu commodissimum in Britanniam traiectum esse cognoverat, circiter milium passuum XXX transmissum a continenti: huic rei quod satis esse visum est militum reliquit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 2장3)
avsonio portu ut in Ausonia, quasi in portu et in litore, conquiescat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3781)
Cum intraverit, inquit, paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium dicentes:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 5:18)
'inportunum' autem est ubi nullum refugium est, quod caret portu, id est quiete, ubi nullus portus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3052)
Is naves nostras interiorem in portum post oppidum reduxit et ad terram deligavit faucibusque portus navem onerariam submersam obiecit et huic alteram coniunxit;
(카이사르, 내란기, 3권 39:3)
quo Lati ducunt aditus centum ostia centum non sine causa et aditus dixit et ostia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 431)
Calenus legionibus equitibusque Brundisii in naves impositis, ut erat praeceptum a Caesare, quantum navium facultatem habebat, naves solvit paulumque a portu progressus litteras a Caesare accipit, quibus est certior factus portus litoraque omnia classibus adversariorum teneri.
(카이사르, 내란기, 3권 14:1)
conspicitur enim ex ea ad dextram partem forum et portus moeniumque tota finitio, sub sinistram secretus sub moenibus latens portus, ita ut nemo possit, quid in eo geratur, aspicere nec scire, at rex ipse de sua domo remigibus et militibus sine ullo sciente, quae opus essent, imperaret.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장59)
cum enim Phalerico portu neque magno neque bono Athenienses uterentur, huius consilio triplex Piraei portus constitutus est iisque moenibus circumdatus, ut ipsam urbem dignitate aequiperaret, utilitate superaret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 1:2)
insula portum efficit 'quem locum' subaudimus, vel 'in quo insula portum efficit';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 15911)
Romani, pars exigua, primis tenebris portum desertum Samiae tenuerunt, classis cetera nocte tota in alto iactata in eundem portum decurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 146:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION