라틴어 문장 검색

Par pugne meritis et eisdem miles in armis Mundum deuincens, Vincencius omnia uictor Calcat et in uiuos pugnans in morte triumphat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:21)
A quo procedens riuus non immemor horum Que fons ille gerit, totum sibi fontis honorem Assumit, fontique pari respondet honore;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:19)
Qualiter ergo malum superet morbumque recidat, Putrida membra secet, ne pars sincera trahatur, Occurrat uicio, ne totum diruat orbem, Vix cognoscit adhuc, sed tandem freta sororum Colloquio, meliore uia procedit, in istud Consilium ueniens, ut totum uiribus unum Cudat opus, per quod proprio succurat honori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:6)
Diuidit a toto, diuisaque rursus in unum Colligit in summa commiscens, dumque futurum Sic prelibat opus, humani corporis aptat Materiam, signans operis uexilla futuri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:4)
Ex hiis materiam ductam Natura monetat In speciem, uultus humani corporis aptans Materie, cuius miratur turba decorem, Parque suum stupet in terris decor ipse decorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:9)
post munera pauper Pene fuit Natura parens que dona decoris, Forme thesauros uultu deponit in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:11)
Non fluat in motus uarios, sed firmiter uni Insistat mens fixa bono, ne singula temptans Nil teneat nec sic animus discurrat ubique, Quod nusquam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:7)
Dum pullulat una, Marcescunt alie;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:10)
Fulgurat argento, gemmis splendescit et auro Resplendet pars una domus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:3)
Vna manus donat, retrahit manus altera donum:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:14)
Ergo suas pestes pestis predicta repente Conuocat, ad cuius nutum glomerantur in unum Tartarei proceres, rectores noctis, alumpni Nequicie, fabri scelerum, culpeque magistri, Dampna, doli, fraudes, penuria, furta, rapine, Impetus, ira, furor, odium, discordia, pugne, Morbus, tristicies, lasciuia, luxus, egestas, Luxuries, fastus, liuor, formido, senectus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 10:1)
In nos maturas euo bellique potentes, In numero plures, maiores uiribus, unum Expertem belli puerum, uirtute minorem Armauit Natura parens:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:12)
Ergo pari strepitu, concordi Marte, furore Equali lites et bella geramus in illum Qui solus, puer et belli male conscius, in nos Armatur cedrosque cupit delere murica".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:17)
dant arma uiro, uiresque ministrant Virtutes, unumque suis insignibus armant:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:3)
Tunc animi uires et totum robur in unum Colligit et Marti se totum deuouet ille.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION