라틴어 문장 검색

nam fulguritae sunt alternae arbores;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4198)
interea quodam in loco ab tempestatibus et ventis densae crebritatibus arbores agitatae et inter se terentes ramos ignem excitaverunt, et eius flamma vehementi perterriti, qui circa eum locum fuerunt, sunt fugati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장2)
tum insuper alternis trabibus ex quattuor partibus angulos iugumentantes et ita parietes arboribus statuentes ad perpendiculum imarum educunt ad altitudinem turres, intervallaque, quae relinquuntur propter crassitudinem materiae, schidiis et luto obstruunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장13)
vere enim omnes arbores fiunt praegnantes et omnes suae proprietatis virtutem efferunt in frondem anniversariosque fructus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장2)
Eadem ratione autumnali tempore maturitate fructuum flaccescente fronde, ex terra recipientes caudices arborum in se sucum recuperantur et restituuntur in antiquam soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장6)
Caedi autem ita oportet, uti incidatur arboris crassitudo ad mediam medullam, et relinquatur, uti per eam exsiccescat stillando sucus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장9)
tum autem, cum sicca et sine stillis erit arbor, deiciatur et ita erit optima in usu.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장11)
qui autem non habent ex arboribus exitus umores, intra concrescentes putrescunt et efficiunt inanes eas vitiosas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장14)
ima autem, cum excisa quadrifluviis disparatur, eiecto torulo ex eadem arbore ad intestina opera comparatur et infima fusterna sappinea vocatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장23)
arboris autem eius sunt similes cupresseae foliaturae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장45)
nascuntur autem eae arbores maxime Cretae et Africae et nonnullis Syriae regionibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장48)
tunc ei demonstraverunt eas arbores, quarum in his locis maximae sunt copiae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장61)
Sunt autem eae arbores foliis similibus pini;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장65)
itaque quae in ea parte nascuntur arbores, umida potestate nutritae non solum ipsae augentur amplissimis magnitudinibus, sed earum quoque venae umoris copia repletae turgentes liquoris abundantia saturantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장6)
Quae autem ad solis cursum spectantibus locis procreantur, non habentes interveniorum raritates siccitatibus exsuctae solidantur, quia sol non modo ex terra lambendo sed etiam ex arboribus educit umores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION