라틴어 문장 검색

Hunc dea praevitiat portentificisque venenis inquinat, hic pressos latices radice nocenti spargit et obscurum verborum ambage novorum ter noviens carmen magico demurmurat ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 8:3)
vestrae quoque clamor Ulixis paene rati nocuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 25:7)
Illa nocens spargit virus sucosque veneni et Noctem noctisque deos Ereboque chaoque convocat et longis Hecaten ululatibus orat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 49:1)
fert ecce avidas in pinea Turnus texta faces, ignesque timent, quibus unda pepercit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 63:2)
"Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis corpora!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:1)
nocuit sua culpa duobus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 12:3)
Victima labe carens et praestantissima forma (nam placuisse nocet) vittis insignis et auro sistitur ante aras auditque ignara precantem imponique suae videt inter cornua fronti, quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros inficit in liquida praevisos forsitan unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 13:3)
Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris, parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 17:5)
nocte nocent potae, sine noxa luce bibuntur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 27:8)
Perdite, siqua nocent, verum haec quoque perdite tantum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:8)
esse quidem memini mitissima sedibus illis numina, sed timeo qui nocuere deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 141)
tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto - nam spes est animi nostra timore minor - quaeque quiescebat, ne mota resaeviat ira et poenae tu sis altera causa, cave!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 154)
- solvere quassatae parcite membra ratis, neve, precor, magni subscribite Caesaris irae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 22)
nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis, quod periit, salvum iam caput esse potest, ut mare considat ventisque ferentibus utar, ut mihi parcatis, non minus exul ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 240)
immo ita si scitis, si me meus abstulit error, stultaque mens nobis, non scelerata fuit, quod licet et minimis, domui si favimus illi, si satis Augusti publica iussa mihi, hoc duce si dixi felicia saecula, proque Caesare tura piis Caesaribusque dedi, - si fuit hic animus nobis, ita parcite divi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 257)

SEARCH

MENU NAVIGATION