라틴어 문장 검색

At vero eius filii diserti et omnibus vel naturae vel doctrinae praesidiis ad dicendum parati, cum civitatem vel paterno consilio vel avitis armis florentissimam accepissent, ista praeclara gubernatrice, ut ais, civitatum eloquentia rem publicam dissipaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 38:5)
quae ipsi sibi homines parare possent, in eis rebus se pati non posse vinci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 45:4)
ut eidem Carboni tribuno plebis alia tum mente rem publicam capessenti P. Africanus de Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 106:3)
quos quidem locos - vobis hoc, Cotta et Sulpici, dico - multa commentatione atque meditatione paratos atque expeditos habere debetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 118:3)
ut enim nulla materies tam facilis ad exardescendum est, quae nisi admoto igni ignem concipere possit, sic nulla mens est tam ad comprehendendam vim oratoris parata, quae possit incendi, nisi ipse inflammatus ad eam et ardens accesserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 190:4)
quae si inflammanda sunt, maxime dicendum est non esse virtute parata, deinde etiam vitiis atque peccatis, tum, si erunt honestiora atque graviora, tamen non esse tanta illa merita, quantam insolentiam hominis quantumque fastidium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 209:8)
aut agendi consilium exquiritur, ut sitne sapienti capessenda res publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 112:2)
Num propter hanc ex privatorum negotiis conlectam gratiam tardior in re publica capessenda fuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 135:5)
Sunt enim ad audiendum qui deliberant sua causa parati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 3:3)
sumus enim multi, ut constituimus, parati, si tuo commodo fieri potest, abuti tecum hoc otio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 23:13)
C.D. 2.11 Aeschines Atheniensis, vir eloquentissimus, cum adulescens tragoedias actitavisset, rem publicam capessivit, et Aristodemum, tragicum item actorem, maximis de rebus pacis et belli legatum ad Philippum Athenienses saepe miserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 27:2)
Videsne illam urbem, quae parere populo Romano coacta per me renovat pristina bella nec potest quiescere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 2 2:1)
Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae, Cum clamore paratis inanis fundere voces Absurdoque sono fontis et stagna cietis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 24:2)
Haec tardata diu species multumque morata Consule te tandem celsa est in sede locata, Atque una fixi ac signati temporis hora Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna, Et clades patriae flamma ferroque parata Vocibus Allobrogum patribus populoque patebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 33:1)
ita sola Postilla, germana soror, errare videbar Tardaque vestigare et quaerere te neque posse Corde capessere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 60:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION