라틴어 문장 검색

Nihil de causa sua deprecatur, quia nec de condicione miratur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 2:1)
Ego miror Lucium Titium sapientem virum repente factum Christianum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 1:5)
Miramini hominem aut errare potuisse in lege condenda aut resipuisse in reprobanda?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 6:1)
ut mirer, cum hostiae probantur penes vos a vitiosissimis sacerdotibus, cur1 praecordia potius victimarum quam ipsorum sacrificantium examinentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 6:1)
Nos igitur, qui domino cognito etiam aemulum eius inspeximus, qui institutore comperto et interpolatorem una deprehendimus, nec mirari neque dubitare oportet:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:12)
Crediderunt nonnulli et baptizabantur, mirantes simplicitatem innocentis uitae, ac dulcedinem doctrinae eorum caelestis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:4)
Denique nuper freneticus quidam, dum per cuncta errando discurreret, deuenit ibi uespere, nescientibus siue non curantibus loci custodibus, et ibi tota nocte requiescens, mane sanato sensu egressus, mirantibus et gaudentibus cunctis, quid ibi sanitatis Domino largiente consequeretur, ostendit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 4:6)
CUM autem et ipsa mater pia Deo deuotae congregationis Aedilburga esset rapienda de mundo, apparuit uisio miranda cuidam de sororibus, cui nomen erat Torctgyd, quae multis iam annis in eodem monasterio commorata, et ipsa semper in omni humilitate ac sinceritate Deo seruire satagebat, et adiutrix disciplinae regularis eidem matri existere, minores docendo uel castigando curabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX.2)
Interea comes, qui eum tenebat, mirari et interrogare coepit, quare ligari non posset, an forte litteras solutorias, de qualibus fabulae ferunt, apud se haberet, propter quas ligari non posset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 1:1)
Coepi autem mirari, quare ad murum accederemus, cum in eo nullam ianuam, uel fenestram, uel ascensum alicubi conspicerem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:13)
Te canit atque suum pubes miratur Osirim Barbara, Memphiten plangere docta bovem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 711)
"Troia quidem tunc se mirabitur et sibi dicet uos bene tam longa consuluisse uia."
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 530)
Quidue in Erythraeo legitur quae litore concha tinctaque Sidonio murice lana iuuat, et quae praeterea populus miratur?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 34)
Testis mihi uictae fortis Iapydiae miles, testis quoque fallax Pannonius, gelidas passim disiectus in Alpes, testis Arupinis et pauper natus in aruis, quem si quis uideat uetus ut non fregerit aetas, terna minus Pyliae miretur saecula famae:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae30)
invitati hospitaliter per domos cum situm moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur tam brevi rem Romanam crevisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 102:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION