라틴어 문장 검색

quanto deinde crudelius iudicas aliquid ex vita perdidisse quam ius finiendae ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 34:5)
Summa tantum decerpsimus et exiguum temporis impendisse philosophiae satis abundeque occupatis fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 10:3)
Rebus enim me non trado, sed commodo, nec consector perdendi temporis causas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 62 1:3)
intellegemus plus nos temporis in vivis perdidisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 8:3)
Feras autem hos, qui neglegentissime amicos habent, miserrime lugent, nec amant quemquam, nisi perdiderunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 9:1)
Ne nunc quidem tempus, ut existimas, perdo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 16:1)
quod habet in se optimum, perdidit, sibi placere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 16:8)
Nihil perdis ex tuo tempore;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 6:8)
nemo multum ex stilicidio potest perdere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 5:7)
Quod animi perditi quodque noxiosi habent, non habebunt illi, quos adversus hos casus instruxit longa meditatio et magistra rerum omnium ratio:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 27:3)
An idem existimas pro pace debere eos, qui illam ebrietati aut libidini inpendunt aut aliis vitiis, quae vel bello rumpenda sunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 6:2)
Illa vero maxima ex omni mortalium populo turba miserorum, quam expectatio mortis exagitat undique inpendens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 3:1)
multa inpendenda ex iis, quibus indulgemus tamquam bonis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 12:7)
Perdis operam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 12:4)
Sed cito hae partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt, sive quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in peius vim suam, qua viget admonetque nos, perdit, sive quia corruptus umor, cum desiit habere, quo confluat, ipse se elidit et iis, quae nimis implevit, excutit sensum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION