라틴어 문장 검색

Vix oratori permiserim talem dicendi velocitatem inrevocabilem ac sine lege vadentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 8:7)
Alius, cui convivarum censura permissa est, perstat infelix et exspectat, quos adulatio et intemperantia aut gulae aut linguae revocet in crastinum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:1)
honores illis in domo gerere, ius dicere permiserunt et domum pusillam rem publicam esse iudicaverunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 14:4)
Illic sibi plurimum luxuria permittit, illic, tamquam aliqua licentia debeatur loco, magis solvitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 3:3)
Quid conluctatur cum animo nostro nec permittit nobis quicquam semel velle ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 1:1)
ut quidem iudicetis et feratis de meliore suffragium, quidni non permittam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 10:5)
Permittendum erit aliquando iuvenibus sequi impetum animi, tunc autem, cum hoc ex impetu facient, cum silentium sibi imperare non poterunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 14:1)
desiderat enim propriam et longam exsecutionem, quemadmodum populo disserendum, quid sibi apud populum permittendum sit, quid populo apud se.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 15:2)
Et ideo numquam eicitur sapiens, quia eici est inde expelli, unde invitus recedas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 7:7)
nihil invitus facit sapiens, necessitatem effugit, quia vult quod coactura est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 7:8)
Rogo itaque permittas mihi hoc verbo uti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 6:10)
Noli me invitus audire, tamquam ad te iam pertineat ista sententia, et quid dicam aestima:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 35:1)
permitte enim mihi uti verbis publicis nec illa ad significationem Stoicam revoca.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 1:1)
Da operam, ne quid umquam invitus facias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 2:5)
Non qui iussus aliquid facit, miser est, set qui invitus facit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION