라틴어 문장 검색

Et licet arte foris nullius id esse decoris Ante uideretur nec ob hoc placuisse putetur, Vt tamen agnouit, quid agendum mystice promit Interiusque geri documenta simillima ueri, Traxit ab enormi sub forma carminis [h]orni, Plus blandimenti quia dant noua carmina menti;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:3)
DIVITIS ante fores uigilantes nocte latrones Semet adhortantur, huc prorsus ut ingrediantur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VI. De fure, qui radium lunae equitauit 7:1)
Hac racione uides arti succumbere uires, Qui fueras tantae racionis nescius ante.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VI. De fure, qui radium lunae equitauit 7:7)
Censeat ut gnarus, quid largo distet auarus, Inter eos ortum, quod adhuc contingere portum Non poterat tutum, fuerat nec ante solutum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:7)
Qui, dum peruerse raptus foret ante super se Dumque superbiret, quod cunctis forcior iret, Iam facile captus, tam pene repente subactus, Omne suum sane didicit fore robur inane.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:16)
Sed, uelut est moris bubones noctis in horis Fortiter inpelli magis ad certamina belli, Arce suae sedis communis et ante quietis Turpiter hos pellunt, nidos et ab arbore uellunt.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:2)
Sic grex coruorum superatus uiribus horum Ante suum regem peciit super his sibi legem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:3)
Cumque locus criptae nulli superabilis ipse Ante uideretur, uinci tamen arte docetur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:19)
Coruorum coetus, satis hoc hortamine letus, Ore ferens stramen caueae breuis ante foramen.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:23)
Ante cecidisti, qui me tam uulnere tristi, Quam uestigares, quod in hoc tibi, stulte, notares.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:19)
Tandem correptus racionibus his uir ineptus, Sensit in exemplis mulieris tam sapientis, Insciciae quantae tempus censere sit ante, Vanaque sectari, sectandaque non meditari, Ac nisi post culpam de quoquam sumere mulctam.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:27)
Quod mus dum credit, laqueos ex more peredit, Liber et exiuit mox gattus, ut ante petiuit, Impaciensque more murem complectitur ore.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:13)
His qui confidit, mus dictus ut ante, peribit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:25)
Nam, quoniam prisci facti putat hunc reminisci Et meminit, quantae fidei sibi per nemus ante In sua uota fere, quas iuuerat, ultro fuere, Auxiliatorem sibi credidit hunc meliorem;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:12)
Quisquis enim fodit foueam, quem subdolus odit, Atque repentinam parat huic inferre ruinam, Iuxta psalmistam foueam prius incidit istam, Per quam punitum constat scelus ante cupitum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION