라틴어 문장 검색

ἐπειδὴ καθ’ ἕλικας κινεῖται· λοξαὶ γάρ εἰσιν καὶ αὗται, quod flexuosum iter pergit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 31:4)
Nam solis meatus, licet ab ecliptica linea numquam recedat, sursum tamen ac deorsum ventorum vices certa deflexione variando iter suum velut flexum draconis involvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 58:2)
Sub hac ergo appellatione caelestis itineris sol, cum confecisset suum cursum, draconem confecisse dicebatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 59:3)
Idem ei nomen convenit et cum Capricornum rursus ingrediens ultimum brevissimi diei cursum intellegitur peregisse, et ideo in alterutro signorum peracto annuo spatio draconem Apollo, id est flexuosum iter suum, ibi confecisse memoratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 62:1)
et draconis effigies flexuosum iter sideris monstrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 69:3)
Ad huiusmodi argumenta draconum praecipue volumen electum est propter iter utriusque sideris flexuosum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 18:2)
Cancer obliquo gressu quid aliud nisi iter solis ostendit, qui viam numquam rectam sed per illam semper meare sortitus est Obliquus qua se signorum verteret ordo maximeque in illo signo sol in cursu supero incipit obliquus inferiora iam petere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 23:1)
Aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras Quid enim est spatiatur quam spatio lati itineris obambulat?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 5:3)
Post Africam quoque rursus poeta ex persona sua iter classis usque ad ipsam descripsit Italiam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 12:1)
Interea medium Aeneas iam classe tenebat Certus iter.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 12:2)
per tela, per hostes Vadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenemus Urbis iter:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 9:3)
Illa vel intactae segetis per summa volaret Gramina, nec teneras cursu laesisset aristas, Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti Ferret iter, celeres nec tingeret aequore plantas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 4:1)
Hac iter est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 8:5)
Arietat in portas, — Parietibus textum caecis iter, et similia,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 2:2)
unde progrediens modo mediterranea modo maritima iuncta describit, inde rursus ad utrumque situm cohaerentium locorum disciplina describentis velut iter agentis accedit, nec ullo saltu cohaerentiam regionum in libro suo hiare permittit, sed hoc viandi more procedens redit unde digressus est, et ita finitur quicquid enumeratio eius amplectitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION