라틴어 문장 검색

namque alterum sermonem per biduum habitum pueri, quibus id praestabatur, exceperant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 8:2)
praestat tamen ingenio alius alium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 31:3)
sed praestat alicui vel gratia vel pecunia vel amicitia, ut doctissimum atque incomparabilem magistrum domi habeat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 78:1)
non multum praestant sed cito.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 103:4)
sermo constat ratione vel vetustate, auctoritate, . rationem praestat praecipue analogia, nonnunquam et etymologia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 222:2)
in praelegendo grammaticus et illa quidem minora praestare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto versu desideret et pedum proprietates, quae adeo debent esse notae in carminibus, ut etiam in oratoria compositione desiderentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 315:1)
quorum concentus quanto est vehementior, tantum Romana in bellis gloria ceteris praestat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 345:3)
quanquam enim utrumque eorum ad quendam modum praestare debet orator, plurimum tamen aberit a scenico, nec vultu nec manu nec excursionibus nimius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 384:3)
sic animi quoque, credo, quia minore conatu moventur nec suo nisu studiis insistunt, sed formandos se tantummodo praestant, non similiter fatigantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 411:3)
qui non contentus disciplinis, quas praestare poterant Athenae, non Pythagoreorum, ad quos in Italiam navigaverat, Aegypti quoque sacerdotes adiit atque eorum arcana perdidicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 416:2)
neque vero sat est summam praestare abstinentiam, nisi severitate convenientium quoque ad se mores astrinxerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 19:1)
alter ille etiam frequentior, quod eos, qui ampliorem dicendi facultatem sint consecuti, non putant ad minora descendere, idque interim fieri, quia fastidiant praestare hanc inferioribus curam, interim quia omnino non possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 35:2)
primum, quod eum, qui eloquentia ceteris praestet, illa quoque, per quae ad eloquentiam pervenitur, diligentissime percepisse credibile est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 36:2)
porro hi, quia et beneficio ingenii praestantes sunt habiti et multa etiam memoria digna exclamaverunt, plurimos habent similes negligentiae suae, paucissimos naturae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 166:4)
quod non oratores tantum vindicarunt, ut studiis aliquid suis praestitisse videantur, sed cum iis et Stoici et Peripatetici plerique consentiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 270:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION