라틴어 문장 검색

Si occidetur Cicero, iacebit inter Pompeium patrem filiumque et Afranium, Petreium, Q. Catulum, M. Antonium illum indignum hoc successore generis;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 3:3)
Audiens Rex letatus est vehementer et congregavit omnes principes terre et sapientes.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:5)
Rex autem congregabit principes suos et sapientes.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:22)
Et similiter interrogaverunt eum principes, quibus nihil respondit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:26)
Dixit Rex et principes:
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 2:8)
ergo colat variae te, princeps, hostia linguae;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Anthemio Augusto bis consuli13)
quamquam diademate crinem fastigatus eas umerosque ex more priorum includat Sarrana chlamys, te picta togarum purpura plus capiat, quia res est semper ab aevo rara frequens consul, tuque o cui laurea, Iane, annua debetur, religa torpore soluto quavis fronde comas, subita nec luce pavescas principis aut rerum credas elementa moveri, nil natura novat:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 2)
in nos ut possint, princeps, sic cuncta licere, de te non totum licuit tibi.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 9)
"et mundo princeps (sic saecula poscunt) Maiorianus erit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 65)
"pretium respublica forti rettulit invidiam, princeps haec omnia noster corrigit atque tuum vires ex gentibus addens ad bellum per bella venit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 152)
"mea redde principia, heu!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 36)
"sum tota in principe, tota principis, et fio lacerum de Caesare regnum, quae quondam regina fui;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 50)
"manifesta dedi mox signa futuri principis ac totam fausto trepidi patris aulam implevi augurio, licet idem grandia nati culparet fata et pueri iam regna videret, sed sibi commissum tanto sub pignore cernens mundi depositum, ne quid tibi, Roma, periret, iuvit fortunam studio."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 77)
"quem pro pietate propinqui expetis in media pelliti principis aula tutus, Avite, fide."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 91)
"sed perdita cernens terrarum spatia princeps iam Maximus, unum quod fuit in rebus, peditumque equitumque magistrum te sibi, Avite, legit, collati rumor honoris invenit agricolam, flexi dum forte ligonis exercet dentes vel pando pronus aratro vertit inexcoctam per pinguia iugera glaebam, sic quondam ad patriae res fractas pauper arator, Cincinnate, venis veterem cum te induit uxor ante boves trabeam dictatoremque salignae excepere fores atque ad sua tecta ferentem quod non persevit, turpique e fasce gravata vile triumphalis portavit purpura semen."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 161)

SEARCH

MENU NAVIGATION