라틴어 문장 검색

Primo die abstinere aegrum oportet, secundo ducere alvum, tum, si febris est, eam victus genere discutere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장8)
deinde ad superius genus victus reverti, cum eo ut magis satietur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장16)
Aliud curationis genus vix umquam sanitatem restituit, saepe mortem tantum differt, vitam interim infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장10)
1 Hactenus reperiuntur ea genera morborum, quae in totis corporibus ita sunt, ut is certae sedes adsignari non possint:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장1)
Praeter haec etiamnum invenitur genus, quod potest longum esse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장13)
Dissimile est id genus, quod umorem in caput contrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장47)
sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, levibus, umore quam minimo, servatis frictionibus exercitationibus, quae in omni tali genere valetudinis necessariae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장45)
7 Ut hoc autem morbi genus circa totam cervicem, sic alterum aeque pestiferum acutumque in faucibus esse consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장1)
Hoc genus neque auctum est et potest esse non longum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장19)
sed si secuta ulcera sunt, si pus, si tussis est, prout sedes ipsa est, ita varia et periculosa genera morborum sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장16)
quod genus in omnibus stomachi vitiis aptissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장14)
— Huic generi inutilissimum balineum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장42)
Ex quo colligi potest neque avem neque venationem neque piscem dari debere nisi generis durioris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장47)
Quae quibus temporibus danda sint, ex ratione vel adiectae vel levatae febris apparebit, sic ut in remissione quam maxima dentur, cum eo tamen, ut sciamus non esse eius generis tussi aridas fauces committendas:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장26)
2) etiam peius id genus esse tussis, quod nihil quam quod pituitam moveret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION