라틴어 문장 검색

per arithmeticen vero sumptus aedificiorum consummantur, mensurarum rationes explicantur, difficilesque symmetriarum quaestiones geometricis rationibus et methodis inveniuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장22)
quam necesse est studiosius novisse, quod habet multas et varias naturales quaestiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장38)
inventio autem est quaestionum obscurarum explicatio ratioque novae rei vigore mobili reperta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장13)
Nec tamen est admirandum, si propter ignotitiam artis virtutes obscurantur, sed maxime indignandum, cum etiam saepe eblandiatur gratia conviviorum a veris iudiciis falsam probationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말10)
itaque omnium operum probationes tripertito considerantur, id est fabrili subtilitate et magnificentia et dispositione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장28)
Expertiones autem et probationes eorum sic sunt providendae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 4장1)
nam et pro tabulis et contra tabulas et pro testibus et contra testis et pro quaestionibus et contra quaestiones et item de ceteris rebus eiusdem generis vel separatim dicere solemus de genere universo vel definite de singulis temporibus, hominibus, causis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 118:2)
expositis omnibus argumentandi locis illud primum intellegendum est nec ullam esse disputationem in qua non aliquis locus incurrat, nec fere omnis locos incidere in omnem quaestionem et quibusdam quaestionibus alios qui- busdam alios esse aptiores locos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 1:1)
Parva quaestio sed tamen quaestio.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 3:2)
Occulta probationem exigunt, probatio non sine decretis est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 61:8)
quaestiones decretae dictatoremque quaestionibus exercendis dici placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 368:2)
quaestio autem est adpetitio cognitionis quaestionisque finis inventio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 35:4)
infinitae sunt, quae remotis personis et temporibus et locis ceterisque similibus in utramque partem tractantur, quod Graeci θέσιν dicunt, Cicero propositum, alii quaestiones universales civiles, alii quaestiones philosopho convenientes, Athenaeus partem causae appellat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 69:3)
quod nos statum, id quidam constitutionem vocant, alii quaestionem, alii quod ex quaestione appareat, Theodorus caput id est κεφάλαιον γενικώτατον, ad quod referantur omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 85:1)
GALLIO et illam quaestionem fecit et prius sumendam quaestionem putauit ex persona quam ex re:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION