라틴어 문장 검색

quamquam Nabidi tamen dominationem in patria sua et patria Lacedaemone remissam, Antiocho si Zmyrna et Lampsacus imperata faciant, indignum videri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 193:1)
accuratior ibi habenda oratio fuit, quod pars principum alienati Romanis totique Antiochi et Aetolorum erant, quia, cum reddi obsidem filium Philippo adlatum esset stipendiumque impositum remitti, inter cetera vana adlatum erat Demetriadem quoque ei reddituros Romanos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 356:1)
multa homines, ne bellare necesse sit, voluntate remittere, quae bello et armis cogi non possint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 530:2)
et cum uterque se cum omnibus copiis in Aetoliam venturum belloque interfuturum polliceretur, Ptolomaeo id remissum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 44:2)
de classe Carthaginiensibus remissum, praeterquam si quid navium ex foedere deberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 49:2)
ex iis interrogatis, qui manere secum vellent, mille volentes Philippo tradit, ceteros inermes Demetriadem remittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 175:2)
neutra res, quia suae gratiae reservari exulum causam Achaei, Elei per se ipsi quam per Romanos maluerunt Achaico contribui concilio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 402:3)
universus senatus non ipse modo ad decernendum triumphum consensit, sed etiam tribunum plebis auctoritate sua compulit ad remittendam intercessionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 454:1)
restat ergo ut maneas in Asia, et rursus in hiberna copiae reductae omisso bello exhauriant commeatibus praebendis socios, deinde, si ita visum iis sit, penes quos potestas fuerit, instauremus novum de integro bellum, quod possumus, si ex hoc impetu rerum nihil prolatando remittitur, ante hiemem diis volentibus perfecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 215:1)
Philippo quidem anno priore etiam stipendium remissum et filium obsidem redditum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 289:1)
ex castris Pergamum remissus ad commeatus expediendos, tradito frumento quibus iusserat consul, in eadem stativa rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 418:1)
et multa iussu populi ei remissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 585:2)
filius Africani captus ab Antiocho patri remissus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII Periocha3)
remissique ab eo nuntiant principibus Argitheam - id enim caput Athamaniae erat - si popularium animos satis perspectos haberet, impetrato ab Aetolis auxilio in Athamaniam se venturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 5:1)
et Ariarathes rex parte dimidia pecuniae imperatae beneficio Eumenis, cui desponderat per eos dies filiam, remissa in amicitiam est acceptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 474:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION