라틴어 문장 검색

mihi vero illae quoque turbatae prae se ferre aliquid adfectus et ipsa oblivione curae huius commendari videntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 295:2)
quapropter nunquam satis credendum est, sed agitandus omnibus modis et turbandus et evocandus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 137:2)
Aliquid ex eo, quod conposui, turbatur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 1:5)
sic ad illum, quemadmodum ad lacum concurritur, quem exhauriunt et turbant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 2:4)
Idem animis quoque evenit, quos inmoderata felicitas rumpit, qua non tantum in aliorum iniuriam, sed etiam in suam utuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 4:5)
Quidni mallet, quisquis vir est, somnum suum classico quam symphonia rumpi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 12:3)
inperfectis adhuc interscinditur laetitia, sapientis vero contexitur gaudium, nulla causa rumpitur, nulla fortuna, semper et ubique tranquillus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 4:3)
An idem existimas pro pace debere eos, qui illam ebrietati aut libidini inpendunt aut aliis vitiis, quae vel bello rumpenda sunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 6:2)
Gladium bonum dices non cui auratus est balteus nec cuius vagina gemmis distinguitur, sed cui et ad secandum subtilis acies est et mucro munimentum omne rupturus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 14:1)
ut primum iussus est servili fungi et contumelioso ministerio, adferre enim vas obscenum iubebatur, inlisum parieti caput rupit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 14:4)
Quemadmodum musto dolia ipsa rumpuntur et omne, quod in imo iacet, in summam partem vis caloris eiectat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 16:3)
Nam de illo videbimus, an sapientis animus nimio vino turbetur et faciat ebriis solita;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 18:1)
Quomodo oculos maior et perfecta suffusio excaecat, sic modica turbat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 5:6)
Quicquid ex tribus defuit, turbat et cetera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 15:1)
Omnes hic exitus manet, sive interna vis flatusque praeclusa via violenti pondus, sub quo tenentur, excusserint, sive torrentium impetus in abdito vastior obstantia effregerit, sive flammarum violentia conpaginem soli ruperit, sive vetustas, a qua nihil tutum est, expugnaverit minutatim, sive gravitas caeli egesserit populos et situs deserta corruperit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION