라틴어 문장 검색

Fuit is omnino vir egregius et eques Romanus cum primis honestus idemque eruditissimus et Graecis litteris et Latinis, antiquitatisque nostrae et in inventis rebus et in actis scriptorumque veterum litterate peritus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 1:4)
sed idem Aelius Stoicus esse voluit, orator autem nec studuit umquam nec fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 2:1)
his enim scriptis etiam ipse interfui, cum essem apud Aelium adulescens eumque audire perstudiose solerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 3:1)
Cottam autem miror summum ipsum oratorem minimeque ineptum Aelianas levis oratiunculas voluisse existimari suas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 3:2)
nullum ille poetam noverat, nullum legerat oratorem, nullam memoriam antiquitatis conlegerat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 1:1)
Quamquam hoc quidem fuit etiam in aliis et magnis quidem oratoribus, quos parum his instructos artibus vidimus, ut Sulpicium, ut Antonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 1:3)
in quacumque enim una plane clauderet, orator esse non posset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 1:6)
Nec vero Sulpicio neque Cottae dicere possumus neque cuiquam bono oratori rem ullam ex illis quinque partibus plane atque omnino defuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 2:4)
itaque in Curione hoc verissime iudicari potest, nulla re una magis oratorem commendari quam verborum splendore et copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 3:1)
sed nihil turpius quam quod etiam in scriptis obliviscebatur quid paulo ante posuisset, ut in eo libro, ubi se exeuntem e senatu et cum Pansa nostro et cum Curione filio conloquentem facit [cum senatum Caesar consul habuisset] omnisque ille sermo ductus est e percontatione fili quid in senatu esset actum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:8)
Sicinius homo impurus, sed admodum ridiculus, - neque aliud in eo oratoris simile quicquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장4)
Tantamne fuisse oblivionem, inquit, in scripto praesertim, ut ne legens quidem umquam senserit quantum flagiti commisisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 1:2)
Iam, qui hac parte animi, quae custos est ceterarum ingeni partium, tam debilis esset ut ne in scripto quidem meminisset quid paulo ante posuisset, huic minime mirum est ex tempore dicenti solitam effluere mentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 1:5)
Orator autem vivis eius aetatis aequalibus proximus optimis numerabatur propter verborum bonitatem, ut ante dixi, et expeditam ac profluentem quodam modo celeritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 2:2)
quod habet tantam vim ut solum sine aliis in Curione speciem oratoris alicuius effecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION